|
29. Nunc videamus illud de Genesi testimonium, ubi facta mulier de
latere viri, adducta est ad eum, et dixit: Hoc nunc os ex ossibus
meis, et caro de carne mea. Hoc quippe putat iste, quod dicere
debuerit Adam, Anima ex anima mea, vel, Spiritus de spiritu meo,
si etiam hoc de illo tractum esset. Sed illi qui propaginem asserunt
animarum, hinc se putant invictius suam munire sententiam, quia cum
scriptum sit, detraxisse Deum costam de latere viri, eamque
aedificasse in mulierem, non est additum quod in ejus faciem
sufflaverit flatum vitae: ideo, inquiunt, quia jam de viro fuerat
animata. Nam si non fuisset, nequaquam nos, inquiunt, sancta
Scriptura hujus rei cognitione fraudasset. Ad illud vero quod ait
Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; nec ait,
Spiritus vel anima, de spiritu meo vel de anima mea: sic ab eis
responderi potest, quemadmodum superius demonstratum est, ut a parte
totum intelligatur hoc dictum, os et caro mea; sed quae animata
fuerint detracta, non mortua. Neque enim, hoc Omnipotentem facere
potuisse, ideo negandum est, quia nullus hominum potest aliquid cum
anima de humana carne praecidere. Nam quod Adam secutus adjunxit,
Haec vocabitur mulier, quia de viro suo sumpta est (Gen. II,
23); cur non ait potius, unde opinio confirmaretur istorum,
Quoniam de viro suo caro ejus sumpta est? Hic itaque illi qui contra
sentiunt, possunt dicere, quia non scriptum est carnem mulieris, sed
mulierem de viro suo sumptam, totam debere accipi cum anima et
spiritu. Nam etsi anima sexu caret, non tamen quando appellantur
mulieres, excepta anima eas necesse est intelligi. Alioquin non ita
se admonerentur ornare: Non in tortis crinibus, aut auro, vel
margaritis, aut veste pretiosa, sed quod decet, inquit, mulieres,
promittentes pietatem per bonam conversationem (I Tim. II, 9,
10). Utique pietas intus est in anima vel in spiritu, et tamen
mulieres appellatae sunt, etiam ut se intus ornarent, ubi nullus est
sexus.
30. Cum itaque isti sic inter se alternante sermone certaverint;
ego inter eos sic judico, ut ne incognitis fidant, et temere audeant
affirmare quod nesciunt, utrosque commoneam. Si enim scriptum esset,
Insufflavit flatum vitae in faciem mulieris, et facta est in animam
vivam; nec sic esset jam consequens, ut non propagaretur ex parentibus
anima, nisi etiam de filio eorum hoc scriptum similiter legeretur.
Fieri enim potuit ut membrum non animatum de corpore extractum
indigeret animari, filii vero anima ex patre per matrem propaginis
transfusione traheretur. Cum vero tacitum est, occultatum est, non
negatum; sed neque affirmatum. Ac per hoc sicubi forte non tacitum
est, clarioribus documentis est astruendum. Unde nec illi qui
defendunt animarum propaginem, ex eo quod non sufflavit Deus in faciem
mulieris, aliquid adjuvantur; nec illi qui eam negant, ideo quia non
dixit Adam, Anima de anima mea, debent sibi persuadere quod
nesciunt. Sicut enim eadem non soluta, sed manente quaestione,
potuit tacere Scriptura, quod mulier Deo sufflante sicut vir ejus
acceperit animam: sic eadem non soluta, sed manente quaestione,
potuit tacere Scriptura, ut Adam non diceret, Anima de anima mea.
Ac per hoc si primae mulieris anima ex viro est, a parte totum
significatum est, ubi legitur, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro
de carne mea; cum tota ex viro, non caro sola sit sumpta. Si autem
non est ex viro, sed eam Deus insufflavit sicut viro; a toto pars
significata est, ubi legitur, De viro suo sumpta est: cum caro ejus
non tota sit sumpta.
31. Quapropter, cum his testimoniis, quod ad hanc rem pertinet,
utique ambiguis, non solvatur haec quaestio; illud tamen scio, sic
argumentari homines, qui ex hoc putant animam mulieris non esse de
anima viri, quia non est dictum, Anima de anima mea; sed, caro de
carne mea: quemadmodum argumentantur Apollinaristae, vel quicumque
sunt alii, adversus animam Domini; quam propterea negant, quia
scriptum legunt, Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Si
enim et anima, inquiunt, ibi esset, debuit dici, Verbum homo factum
est. Sed istis propterea dicitur, carnis nomine solere Scripturam
totum hominem nuncupare, sicut ibi, Et videbit omnis caro salutare
Dei (Isai. XL, 5; Luc. III, 6); non enim caro sine
anima aliquid videre potest: quia plurimis aliis sanctarum
Scripturarum locis, non solum carnem, verum etiam animam humanam, id
est, rationalem inesse homini Christo, sine ulla ambiguitate
monstratur. Unde et isti, a quibus animarum propago defenditur,
possent accipere a parte totum esse dictum, Os de ossibus meis, et
caro de carne mea; ut illic intelligeretur et anima, quemadmodum
Verbum carnem factum non sine anima accipimus: si quemadmodum alia
testimonia docent habere humanam animam Christum, ita et isti
aliquibus non ambiguis testimoniis propaginem astruerent animarum.
Pari vice igitur admonemus etiam hos, qui animarum propaginem
destruunt, ut novas a Deo sufflari animas certis documentis asserant;
et tunc illud quod dictum est, Os ex ossibus meis, et caro de carne
mea, non tropice a parte totum, ut simul intelligatur et anima, sed
proprie de sola carne dictum esse defendant.
|
|