|
1. Sinceritatem tuam erga nos, Renate frater charissime, et
fraternam benevolentiam, ac mutuae dilectionis affectum probatum quidem
et antea tenebamus: verum nunc probatiorem nobis amica diligentia
demonstrasti, quod mihi duos libros, ejus quidem hominis quem penitus
ignorabam, nec tamen ideo contemnendi, Vincentii Victoris (sic enim
praenotatum ibi nomen ejus inveni), proxime praeterita aestate
misisti; quamvis mihi, eo quod absens fuissem, in autumni fine sint
redditi. Quomodo enim tu charissimus meus posses vel deberes in meam
non perferre notitiam, cum in manus tuas venissent cujuslibet hominis
qualescumque litterae, licet ad alium scribentis, ubi tamen nomen
commemoraretur et legeretur meum, ita ut contradiceretur verbis meis,
quae in quibusdam opusculis edidissem? Hoc itaque fecisti, quod
sincerissimus et dilectissimus amicus meus facere debuisti.
|
|