|
32. Quae cum ita sint, video librum istum jam esse claudendum.
Omnia quippe, quae mihi maxime necessaria videbantur, continet;
quibus hi qui legerint, sciant se cavere debere, ne huic homini,
cujus duos libros mihi misisti, in hoc consentiant, ut credant animas
sic ex flatu Dei esse, ut non sint ex nihilo. Hoc enim qui credit,
etsi verbis neget, re ipsa clamat animas Dei habere substantiam, et
ipsius genus esse, non munere, sed natura. Nam de quo quisque
naturae suae originem ducit, de illo naturae suae genus ducere negari
sobrie nullo pacto potest. Iste autem ita sibi est ipse contrarius,
ut genus Dei esse animas dicat, non natura, sed munere; et tamen non
factas ex nihilo, sed ex illo dicat originem ducere: ac sic eas, quod
prius negaverat, ad Dei naturam revocare non dubitat.
33. Animarum autem novarum sine propagine insufflationem, defendi
quidem minime prohibemus, sed ab eis qui potuerint aliquid invenire,
vel in canonicis Libris, quod non sit ambiguum dissolvendae huic
obligatissimae quaestioni; vel in ratiocinationibus suis, quod non sit
contrarium catholicae veritati: non a talibus qualis iste apparuit,
qui non inveniendo quid diceret, et deliberationem suam nolendo
suspendere, vires suas omnino non metiens, ne taceret, ausus est
dicere,
|
“inquinari animam meruisse per carnem, et esse meruisse
animam peccatricem;”
|
|
cujus nullum meritum, seu bonum seu malum, ante
carnem potuit invenire. Et
|
“parvulis sine baptismo de corpore
exeuntibus solvi posse originale peccatum, et offerendum pro eis
sacrificium corporis Christi,”
|
|
qui Christo non sunt incorporati per
ejus Sacramenta in ejus Ecclesia:
|
“eosque sine lavacro
regenerationis de hac vita emigrantes, non ad requiem tantum ire, sed
ad regnum coelorum posse etiam pervenire.”
|
|
Et alia multa absurda,
quae omnia colligere, atque in isto libro digerere longum visum est.
Absit ergo ut animarum propago, si falsa est, a talibus refellatur;
et animarum novarum insufflatio, si vera est, a talibus defendatur.
34. Quamobrem, quicumque volunt defendere quod dicuntur animae
novae nascentibus insufflari, non de parentibus trahi, aliquid illorum
quatuor quae supra commemoravi, caveant omni modo: hoc est, ne
dicant, a Deo fieri animas peccatrices per alienum originale
peccatum: ne dicant, parvulos qui sine Baptismo exierint, pervenire
posse ad vitam aeternam regnumque coelorum, originali peccato per
quodlibet aliud resoluto: ne dicant, animas peccasse alicubi ante
carnem, et hoc merito in carnem peccatricem fuisse detrusas: ne
dicant, peccata, quae in eis inventa non sunt, quia praescita sunt,
merito fuisse punita, cum ad eam vitam, ubi ea committerent,
permissae non fuerint pervenire. Nihil ergo istorum quatuor dicentes,
quoniam quodlibet eorum falsum atque impium est; inveniant etiam
Scripturarum de hac re certissima testimonia, et hanc sententiam
suam, non solum me non vetante, verum etiam favente et gratias
agente, defendant. Si autem non inveniunt certissimam de hac re
auctoritatem divinorum eloquiorum, et aliquid illorum quatuor per
inopiam dicere compelluntur; cohibeant se, ne per ipsam inopiam etiam
parvulorum animas non habere originale peccatum, secundum Pelagianam
haeresim olim damnabilem, nuperrimeque damnatam, dicere compellantur.
Melius est enim homini fateri se nescire quod nescit, quam in haeresim
vel damnatam incurrere, vel novam condere, dum temere audet defensare
quod nescit. Alia hujus hominis falsa et absurda, in quibus non tam
periculose, verumtamen a tramite veritatis exorbitat, quoniam multa
sunt, et ad ipsum etiam, si Dominus voluerit, aliquid de libris ejus
volo scribere, ibi forsitan omnia, vel si omnia non potuero, plurima
ostendam.
|
|