|
35. Istum autem librum, quem ad te potius, qui curam et fidei
nostrae et existimationis meae, ut verus catholicus et bonus amicus,
fideliter benigneque gessisti, quam ad alium quemquam scribendum
putavi, tu legendum dabis vel describendum quibus potueris, vel quibus
dandum esse judicaveris. In quo istius juvenis praesumptionem ita
reprimendam et redarguendam putavi, ut tamen eum diligam; nec
damnari, sed emendari velim: atque ita proficere in domo magna, quae
est Ecclesia catholica, quo eum misericordia divina perduxit, ut sit
in illa vas in honore sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum
semper paratum, et bene vivendo, et sana docendo . Porro autem si
ipsum oportet ut diligam sicut, facio; quanto magis te, frater,
cujus erga me benevolentiam, et cujus catholicam fidem cautam et
sobriam optime novi. Unde factum est ut eos libros qui tibi
displicuerunt, et in quibus nomen meum aliter quam velles positum
comperisti, describendos mihique mittendos vere fraterna planeque
sincera dilectione curares. Tantum ergo abest ut hinc tuae charitati
succenseam, quia fecisti; ut potius nisi fecisses, integro jure
amicitiae succensere deberem. Ago itaque uberes gratias. Quemadmodum
autem acceperim factum tuum, hinc manifestius indicavi , quod hunc ad
te librum, mox ut illos legi, sine aliqua dilatione conscripsi.
|
|