|
2. Sed hinc angor paululum, quod adhuc tuae Sanctitati minus quam
vellem cognitus sum: quandoquidem putasti me sic accepturum, quasi tu
mihi injuriam feceris, notum faciendo quod alius fecit. Quantum autem
hoc absit ab animo meo, vide, ut ne ab illo quidem me passum injuriam
conquerar. Cum enim aliter quaedam quam ego saperet, numquidnam
debuit reticere? Unde mihi gratum esse debet, quod ita non tacuit,
ut id etiam legere possimus. Deberet quidem tantum scribere potius ad
me, quam ad alterum de me: sed quod mihi esset ignotus, non est ausus
se mihi ingerere in meorum refutatione dictorum. Nec consulendum me
putavit, ubi sibi videtur minime dubitandum, sed plane cognitam et
certam tenere sententiam. Obtemperavit autem amico suo, a quo se, ut
scriberet, dicit esse compulsum. Et si quid inter disputandum, quod
in meam contumeliam redundaret, expressit; non eum conviciantis
voluntate crediderim, sed diversa sentientis necessitate fecisse. Ubi
enim mihi animus erga me hominis ignotus est et incertus, melius
arbitror meliora sentire, quam inexplorata culpare. Fortassis enim
amore mei fecit, sciens ad me pervenire posse quod scripsit; dum in
eis rebus errare me non vult, in quibus se potius errare non putat.
Et ideo debeo etiam ejus habere gratam benevolentiam, cujus me necesse
est improbare sententiam: ac per hoc in eis quae non recte sapit,
adhuc leniter corrigendus mihi videtur, non aspere detestandus;
praesertim quia, sicut audio, nuper catholicus factus est, quod ei
gratulandum est. Caruit enim Donatistarum vel potius Rogatistarum
divisione et errore, quo antea tenebatur: si tamen catholicam
veritatem sicut oportet intelligat, ut vere de illius conversione
gaudeamus.
|
|