|
3. Habet enim eloquium, quo possit explicare quae sentit. Unde cum
illo agendum est, eique optandum ut recta sentiat, ne faciat esse
delectabilia quae sunt inutilia, et quae diserta dixerit, vera dixisse
videatur. Quamvis et in ipso eloquio habeat multa emendanda, et a
nimia exundantia reprimenda. Quod in illo tibi quoque, ut viro
gravi, sicut tua indicant scripta, displicuit. Sed hoc vel facile
corrigitur, vel sine detrimento fidei a levibus mentibus amatur,
toleratur a gravibus. Habemus enim jam quosdam spumeos in sermone,
sed in fide sanos. Non itaque desperandum est, etiam hoc in isto
(quamvis sit tolerabile, si permanserit), posse tamen expurgari et
temperari, atque ad integrum et solidum vel perduci, vel revocari
modum: praesertim quia juvenis esse perhibetur, ut quod minus habet
peritia, suppleat diligentia; et quod cruditas loquacitatis eructat,
aetatis maturitas decoquat. Illud est molestum et periculosum vel
perniciosum, si cum laudatur eloquentia, persuadeatur insipientia, et
in pretioso poculo bibatur pestifera potio.
|
|