|
4. Ut enim jam incipiam demonstrare, quae praecipue sint in ejus
disputatione vitanda: Animam dicit a Deo quidem factam, nec Dei
esse partem sive naturam; quod omnino verum est: sed cum eam non vult
ex nihilo factam fateri, et aliam nullam creaturam unde sit facta
commemorat, atque ita illi dat auctorem Deum, ut neque ex nullis
exstantibus, id est, ex nihilo, neque ex aliqua re, quae non est
quod Deus est, sed de se ipso eam fecisse credatur; nescit eo se
revolvi, quod declinasse se putat, ut scilicet nihil aliud anima quam
Dei natura sit; ac sic consequenter et de Dei natura fiat aliquid ab
eodem Deo, cui faciendo materia de qua facit, sit ipse qui facit: ac
per hoc et Dei sit natura mutabilis, et mutata in deterius ejusdem
ipsius Dei ab eodem ipso Deo natura damnetur. Quod pro tua fideli
intelligentia, quam non sit opinandum, et quam sit a corde catholico
secludendum, longeque fugiendum, vides. Ita quippe anima vel de
flatu facta, vel Dei flatus factus est ipsa, ut non de ipso sit, sed
ab ipso de nihilo creata sit. Neque enim sicut homo quando sufflat,
non potest de nihilo flatum facere, sed quem de isto aere ducit, hunc
reddit; ita Deo putandum est auras aliquas circumfusas jam fuisse,
quarum exiguam quamdam particulam spirando traheret, et respirando
refunderet, quando in hominis faciem sufflavit, eique illo modo animam
fecit. Quod et si ita esset, nec sic de ipso, sed de subjacenti re
aliqua flabili posset esse quod flavit. Sed absit ut negemus
omnipotentem de nihilo flatum vitae facere potuisse, quo fieret homo in
animam vivam: atque in eas contrudamur angustias, ut vel jam fuisse
aliquid, quod ipse non esset, unde flatum faceret, opinemur; vel
quod mutabile factum videmus, de se ipso fecisse credamus. Quod enim
de ipso est, necesse est ut ejusdem naturae sit cujus ipse est, ac per
hoc etiam immutabile sit. Anima vero, quod omnes fatentur, mutabilis
est. Non ergo de ipso, quia non est immutabilis sicut ipse. Si
autem de nulla re alia facta est, de nihilo facta est procul dubio,
sed ab ipso.
|
|