|
5. Quod vero eam non spiritum, sed corpus esse contendit; quid
aliud vult efficere, quam nos non ex anima et corpore, sed ex duobus
vel etiam tribus constare corporibus? Cum enim spiritu, anima, et
corpore constare nos dicit, et omnia haec tria corpora esse asserit;
profecto ex tribus corporibus nos putat esse compactos. In qua
opinione quanta eum sequatur absurditas, illi potius quam tibi
demonstrandum puto. Verum iste tolerabilis error est hominis, qui
nondum cognovit esse aliquid, quod cum corpus non sit, corporis tamen
quamdam similitudinem gerere possit.
|
|