|
6. Illud plane quis ferat, quod in secundo libro, cum quaestionem
difficillimam solvere conaretur de originali peccato, quatenus ad
corpus animamque pertineat, si anima non de parentibus trahitur, sed a
Deo nova insufflatur; hanc ergo tam molestam et tam profundam nitens
enodare quaestionem:
inquit,
|
“per carnem, priscam
reparat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem,
ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari.”
|
|
Cernis
nempe hominem ausum suscipere quod vires ejus excedit, in tam immane
praecipitium decidisse, ut diceret inquinari animam meruisse per
carnem; cum dicere nullo modo possit, unde hoc meritum traxerit ante
carnem. Si enim a carne incipit meritum habere peccati, dicat si
potest, unde ante peccatum suum carne meruerit inquinari. Nam hoc
meritum quo in carnem peccatricem missa est, ut inquinaretur ex illa,
profecto aut ex semetipsa habuit, aut, quod vero multo amplius
abhorret, ex Deo. Ex carne quippe meritum non potuit habere ante
carnem, quo merito inquinanda mitteretur in carnem. Si ergo a
semetipsa hoc meritum habuit; quomodo habuit, quae ante carnem nihil
mali fecit? Si autem hoc meritum ex Deo dicitur habuisse; quis hoc
audiat? quis ferat? quis dici impune permittat? Non enim hoc loco
quaeritur, quid meruerit, ut judicaretur damnanda post carnem: sed
quid meruerit ante carnem ita damnari, ut inquinanda mitteretur in
carnem. Explicet hoc si potest, qui est ausus dicere, inquinari
animam meruisse per carnem.
|
|