|
7. Item alio loco, cum eamdem, qua se ipse implicuerat, velut
explicandam proponeret quaestionem, tanquam ex persona adversariorum
ait:
|
“Cur, inquiunt, Deus animam tam injusta animadversione
mulctavit, ut in corpus eam peccati relegare voluerit, cum consortio
carnis peccatrix esse incipit, quae peccatrix esse non potuit?”
|
|
In
hujus quaestionis tanquam scopuloso gurgite, debuit utique cavere
naufragium, nec eo se committere, unde se non erueret transeundo, sed
forte redeundo, id est, poenitendo. Nam de praescientia Dei se
nititur liberare, sed frustra. Praescientia quippe Dei eos quos
sanaturus est, peccatores praenoscit, non facit. Nam si eas animas
liberat a peccato, quas innocentes et mundas implicuit ipse peccato,
vulnus sanat quod intulit nobis, non quod invenit in nobis. Avertat
autem Deus, et omnino absit, ut dicamus, quando lavacro
regenerationis Deus mundat animas parvulorum, tunc eum mala sua
corrigere, quae illis ipse fecit, cum eas nullum habentes peccatum
peccatrici carni, cujus originali peccato contaminarentur, admiscuit.
Quas tamen iste accusans dicit inquinari meruisse per carnem, nec
potest dicere unde tantum mali meruerint ante carnem.
|
|