|
8. Hanc ergo quaestionem frustra se putans de praescientia Dei posse
dissolvere, adhuc se involvit, et dicit:
|
“Anima si peccatrix esse
meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato
remansit, quia in Christo praefigurata in peccato esse non debuit,
sicut esse non potuit.”
|
|
Quid est quod dicit,
|
“peccatrix esse non
potuit,”
|
|
vel
|
“in peccato esse non potuit,”
|
|
nisi, credo, si non
veniret in carnem? Neque enim potuit originali peccato esse
peccatrix, aut quoquo modo in originali peccato esse, nisi per
carnem, si de parente non trahitur. Videmus ergo eam per gratiam
liberari a peccato: sed non videmus unde meruerit haerere peccato.
Quid est ergo quod dicit:
|
“Si peccatrix esse meruit, non tamen in
peccato remansit?”
|
|
Si enim ab illo quaeram, cur non in peccato
remanserit, rectissime respondebit quod eam Christi gratia
liberaverit. Sicut ergo dicit unde anima parvuli fuerit liberata
peccatrix, sic etiam dicat unde meruerit esse peccatrix.
9. Sed quid dicit, cui hoc quod praelocutus est, contigit? Namque
ut istam quaestionem sibi proponeret, ait:
|
“Alia substruuntur
opprobria querulis murmurationibus oblatrantium, et excussi quasi
quodam turbine, identidem inter immania saxa collidimur.”
|
|
Hoc si ego
de illo dicerem, forsitan succenseret. Verba sunt ejus: quibus
praemissis proposuit quaestionem, in qua ipsa saxa quibus collisus
naufragavit, ostenderet. Ad hoc enim perductus est, et tam horrendis
cautibus illatus , impulsus, infixus, ut eruere se nisi emendando
quod dixit, omnino non possit; non valens ostendere quo merito anima
sit facta peccatrix, quam dicere non timuit ante omne suum peccatum
meruisse fieri peccatricem. Quis tam immane supplicium meretur sine
peccato, ut in aliena iniquitate conceptus, antequam exeat de
visceribus matris, jam non sit sine peccato? De hac autem poena
parvulorum animas, qui regenerantur in Christo, nullis eorum
praecedentibus meritis gratuita liberat gratia: alioquin gratia jam non
est gratia (Rom. XI, 6). Proinde iste homo valde intelligens,
cui displicet in tanta profunditate, etsi non docta, tamen cauta
nostra cunctatio, dicat si potest, in hanc poenam quo pervenerit anima
merito, de qua poena liberat gratia sine merito. Dicat, ut quod
dixit, aliqua, si valuerit, ratione defendat. Non enim hoc
exigerem, nisi ipse dixisset quod anima meruerit esse peccatrix.
Dicat meritum ejus, utrum bonum fuerit, anne malum. Si bonum, quo
merito bono venit in malum? Si malum, unde aliquod malum meritum ante
omne peccatum? Item dico: Si bonum, non ergo eam gratis, sed
secundum debitum liberat gratia, cujus praecessit meritum bonum; ac
sic gratia jam non erit gratia. Si autem malum, quaero quod sit: an
quod venit in carnem, quo non venisset, nisi apud quem non est
iniquitas, ipse misisset? Nunquam igitur nisi se in pejora
praecipitans, hanc suam sententiam molietur astruere, qua dixit quod
anima meruit esse peccatrix. Et de his quidem parvulis, quorum in
Baptismo diluitur originale peccatum, invenit qualitercumque quod
diceret, quoniam praescientia Dei praedestinatis in vitam aeternam
nihil obesse potuisset, paulisper alieno inhaerere peccato. Quod
tolerabiliter diceretur, si non iste verbis suis implicaretur, dicens
quod meruerit anima esse peccatrix; unde se omnino non liberat, nisi
hoc eum dixisse poeniteat.
|
|