|
13. Sed ad manifestiora veniamus. Cum enim magnis coarctaretur
angustiis, quomodo animae originalis peccati vinculo teneantur
obstrictae, si non ex illa trahunt originem quae prima peccavit, sed
eas puras ab omni contagione et propagatione peccati, peccatrici carni
Creator insufflat; ne dicatur illi, quod sic insufflando eas Deus
efficit reas: primo de praescientia Dei hanc opinionem munire
tentavit,
|
“quod eis praeparaverit redemptionem.”
|
|
In cujus
redemptionis Sacramento parvuli baptizantur, ut abluatur originale
peccatum, quod de carne traxerunt; quasi facta sua Deus emendet,
quod eas insontes fecerat inquinari. Sed posteaquam ventum est ut de
illis loqueretur, quibus tali non subvenitur auxilio, et antequam
baptizentur exspirant:
inquit,
|
“loco non me quasi
auctorem spondeo, sed aliquid de exemplo conjicio. Habendam dicimus
de infantibus istiusmodi rationem, qui praedestinati Baptismo, vitae
praesentis, antequam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo.
Legimus enim, ”
|
|
inquit,
|
“de talibus scriptum: Raptus est ne
malitia mutaret illius intellectum, aut ne fictio deciperet animam
ejus. Propter hoc properavit de medio iniquitatis illum educere:
placita enim Deo erat anima ejus; et, Consummatus in brevi,
replevit tempora longa”
|
|
(Sap. IV, 11, 14, 13). Quis
istum dedignetur habere doctorem? Ergone parvuli, quos plerumque
volunt homines baptizari, et dum curritur, ante moriuntur, si
retardarentur in ista paululum vita, ut baptizati continuo morerentur,
malitia mutaret intellectum illorum, et fictio deciperet animam eorum,
et ne hoc eis contingeret, subventum illis est, ut ante raperentur
quam baptizarentur? In ipso ergo Baptismate mutarentur in pejus, et
fictione deciperentur, si post Baptisma raperentur. O admiranda
atque sectanda doctrina! Sed hoc de vestra prudentia, qui adfuistis,
cum recitaret, iste praesumpsit, et de tua maxime ad quem scripsit,
et cui recitatos libros tradidit, ut credituros vos esse confideret,
de non baptizatis infantibus esse scriptum, quod de omnium sanctorum
immaturis aetatibus scriptum est, cum quibus male actum stulti
arbitrantur, si de hac vita celeriter rapti fuerint, nec ad annos quos
homines pro magno divino munere sibi exoptant, pervenire potuerint.
Quale est autem dicere,
|
“infantes praedestinatos Baptismo, vitae
praesentis, antequam renascantur in Christo, occiduo praeveniri;”
|
|
velut aliqua vis fortunae, sive fati, sive cujuslibet rei, non
permittat Deum quod praedestinavit implere? Et quomodo ipse illos
rapit, quia placuerunt illi? An eos et ipse praedestinat baptizari,
et ipse quod praedestinavit, non sinit fieri?
|
|