|
14. Sed attende quid adhuc audeat, cui displicet in tanta hujus
profunditate quaestionis cautior quam scientior nostra cunctatio.
inquit,
|
“istos pervenire posse ad originalium
indulgentiam peccatorum, non tamen ut coeleste inducantur in regnum:
sicuti latroni confesso quidem, sed non baptizato, Dominus non
coelorum regnum tribuit, sed paradisum (Luc. XXIII, 43);
cum utique jam maneret, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu
sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5).
Praecipue quia multas esse mansiones apud Patrem suum Dominus
profitetur, in quibus designantur merita multa et diversa mansorum: ut
hic non baptizatus perducatur ad veniam, baptizatus ad palmam, quae
est parata per gratiam.”
|
|
Cernis hominem, paradisum atque mansiones
quae sunt apud Patrem, a regno separare coelorum, ut etiam non
baptizatis abundent loca sempiternae felicitatis. Nec videt, cum ista
dicit, ita se nolle baptizati cujuspiam parvuli mansionem a coelorum
regno separare, ut ipsam Dei Patris domum, vel aliquas partes ejus
inde separare non timeat. Neque enim Dominus Jesus, In
universitate creaturae, vel in qualibet universitatis parte; sed, In
domo Patris mei, dixit, mansiones multae sunt (Id. XIV, 2).
Quomodo ergo erit in Dei Patris domo non baptizatus, cum Deum
patrem habere non possit nisi renatus? Non sit ingratus Deo, qui eum
dignatus est a Donatistarum vel Rogatistarum divisione liberare, ut
ipsam domum Dei Patris quaerat dividere, et aliquam ejus partem extra
regnum coelorum ponere, ubi non baptizati valeant habitare. Et quo
pacto ipse regnum coelorum se intraturum esse praesumit, de quo regno
in quanta vult parte domum ipsius regis excludit? Sed de latrone
illo, qui juxta Dominum crucifixus speravit in Dominum etiam
crucifixum, et de fratre sanctae Perpetuae Dinocrate argumentatur,
quod etiam non baptizatis dari possit indulgentia peccatorum et sedes
aliqua beatorum: quasi quisquam, cui non credere nefas esset, huic
indicaverit quod non fuerint baptizati. De quibus tamen in eo libro,
quem scripsi ad fratrem nostrum Renatum, plenius quid mihi videretur
exposui (Supra, lib. 1, nn. 11, 12): quod tua Dilectio
poterit nosse, si non spreveris legere; nam ille petenti non poterit
denegare.
|
|