|
15. Aestuat tamen iste, atque horrendis suffocatur angustiis.
Attentius enim fortasse quam tu quid mali dicat attendit, praeter
Christi scilicet Baptismum solvi in parvulis originale peccatum.
Denique, ut aliquatenus in hac causa vel sero ad Ecclesiae
Sacramenta confugiat,
inquit,
|
“oblationes
assiduas, et offerenda jugiter sanctorum censeo sacrificia
sacerdotum.”
|
|
Habeto istum, si placet, etiam censorem, si parum
fuerat habere doctorem, ut sacrificium corporis Christi etiam pro his
offeras, qui Christo non sunt incorporati. Rem quippe tam novam,
atque a disciplina ecclesiastica et a regula veritatis alienam, cum
libris suis auderet inserere, non ait, Puto; non ait, Existimo;
non ait, Arbitror; non ait saltem, Suggero, vel, Dico; sed,
ut scilicet si offenderemur novitate seu perversitate
sententiae, terreremur auctoritate censurae. Videris tu, frater,
quomodo sustinere possis istum docentem: Catholici tamen qui sanum
sapiunt sacerdotes, quibus et te oportet adjungi, absit ut acquiescant
istum audire censentem, quem potius optant resipiscentem ac dolentem,
et quod ista senserit, imo vero etiam scripserit, correctione
saluberrima poenitentem.
inquit,
|
“exemplo
Machabaeorum in praelio cadentium astruo faciendum, qui cum furtim de
interdictis auferrent , atque in ipso certamine cecidissent, a
sacerdotibus,”
|
|
ait,
|
“invenimus hoc initum consilium fuisse, ut
quorum animas ex vetito reatus obstrinxerat, sacrificiorum oblatio
repararet”
|
|
(II Machab. XII, 39-46). Ita istud dicit,
quasi pro incircumcisis illa oblata legerit sacrificia, sicut haec
nostra pro non baptizatis censuit offerenda. Circumcisio quippe fuit
illius temporis sacramentum, quod praefigurabat nostri temporis
Baptismum.
|
|