|
16. Verumtamen iste in sui comparatione qualis posterius apparuit,
tolerabilius adhuc errat. Nam velut poenituerit eum (non quod debuit
poenitere, id est, quod ausus fuerit asserere non baptizatis relaxari
originale peccatum, atque indulgentiam dari omnium peccatorum, ut in
paradisum, hoc est, locum tantae felicitatis mittantur, et beatas
mansiones in domo Patris habere mereantur); sed illud eum potius
poenituerit, quod eis minoris beatitudinis extra regnum coelorum
concesserit sedes; adjunxit, atque ait:
|
“Aut si forte quispiam
reluctetur, latronis animae vel Dinocratis interim temporarie collatum
paradisum; nam superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni
coelorum: quanquam sententia illa principalis obsistat, Quia qui non
renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum
coelorum: tamen teneat etiam meum in hac parte non invidentis
assensum, modo misericordiae praescientiaeque divinae et effectum
amplificet et affectum.”
|
|
Haec verba in secundo ejus libro lecta
descripsi. Numquid in hac causa erroris audaciam, temeritatem,
praesumptionem habere quispiam posset ampliorem? Ipse sententiam
dominicam recordatur, ipse commemorat, ipse suis litteris interponit,
ipse dicit,
|
“quanquam sententia illa principalis obsistat, Quia qui
non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum
coelorum;”
|
|
et audet tamen suae censurae levare cervicem contra
sententiam principalem!
inquit,
|
“etiam meum non
invidentis assensum:”
|
|
qui dicit animas non baptizatorum temporarie
mereri paradisum; propter has enim, latronem atque Dinocratem,
tanquam praescribendo, vel potius praejudicando commemorat: in
resurrectione autem in meliora transferri et regni coelorum percipere
praemium:
inquit,
Jam ergo ipse considera, quaeso te, frater, quisquis cuipiam praebet
assensum adversus auctoritatem sententiae principalis, quam sententiam
merebitur principis?
17. Novellos haereticos Pelagianos justissime conciliorum
catholicorum et Sedis Apostolicae damnavit auctoritas, eo quod ausi
fuerint non baptizatis parvulis dare quietis et salutis locum, etiam
praeter regnum coelorum. Quod ausi non fuissent, nisi negarent eos
habere originale peccatum, quod opus esset absolvi per Baptismatis
sacramentum. Iste autem sicut catholicus dicit, parvulos originali
obstrictos esse peccato, et tamen eos ab hujusmodi vinculo sine lavacro
regenerationis absolvit, et post mortem in paradisum misericors
mittit; post resurrectionem vero etiam in regnum coelorum misericordior
introducit. Talis sibi Saül misericors visus est, quando pepercit
regi quem Deus praecepit occidi: sed merito inobediens misericordia,
vel misericors inobedientia reprobata atque damnata est (I Reg.
XV): ut caveat homo, ne ab illo misericordiam mereatur homo,
contra ejus sententiam a quo factus est homo. Intonat per os proprii
corporis Veritas: Si quis non fuerit renatus ex aqua et Spiritu,
non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Atque ut
ab hac sententia exceptos martyres faciat, quibus contigerit ante pro
Christi nomine occidi, quam Christi Baptismate dilui, dicit alio
loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth.
X, 39). Et ne cuiquam qui non renatus fuerit christianae fidei
lavacro, promittatur peccati originalis abolitio, clamat Apostolus:
Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem (Rom. V,
18). Contra quam condemnationem Dominus unum esse ostendens
salutis auxilium: Qui crediderit, inquit, et baptizatus fuerit,
salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI,
16). Cujus mysterium credulitatis in parvulis per eorum
responsionem a quibus gestantur, impletur; ne si factum non fuerit,
eant ex uno omnes in condemnationem. Et tamen contra tam manifestas
voces, quas concinit veritas, procedit in medium magis vecors quam
misericors vanitas, et dicit: Non solum non eunt in damnationem
parvuli, etsi nullum eos christianae fidei lavacrum a vinculo
originalis peccati absolvat; verum etiam felicitate paradisi post
mortem interim perfruuntur, post resurrectionem vero etiam regni
coelorum felicitatem possidebunt. Haec iste contra catholicam
fundatissimam fidem numquid dicere auderet, si quaestionem solvendam de
animae origine vires suas excedentem suscipere non auderet?
|
|