|
18. Horrendis est enim coarctatus angustiis ab eis qui dicunt,
|
“Cur Deus animam tam injusta animadversione mulctavit, ut in corpus
eam peccati relegare voluerit; cum consortio carnis peccatrix esse
incipit, quae peccatrix esse non potuit?”
|
|
Utique enim dicunt,
|
“Non potuit anima esse peccatrix, nisi eam Deus miscuisset carnis
consortio peccatricis.”
|
|
Qua ergo justitia id fecerit Deus, cum iste
invenire non posset; maxime propter aeternam damnationem morientium
parvulorum, quibus non baptizatis expiatum non fuerit originale
peccatum: cur itaque Deus justus et bonus, parvulorum animas, quibus
praescivit non subventurum christianae gratiae Sacramentum, ab omni
noxa propaginis liberas, mittendo in corpus quod ex Adam trahitur,
vinculo peccati originalis obstrinxerit, atque isto modo reas aeternae
damnationis effecerit, cum invenire non posset; nec vellet dicere
etiam ipsas ex illa una originem trahere peccatricem: maluit per
naufragium miserabile exire, quam temerarium cursum velis depositis,
et remis suae disputationis inhibitis, provida deliberatione frenare.
Viluit quippe juveni senilis nostra cunctatio, quasi huic
molestissimae ac periculosissimae quaestioni magis fuerit impetus
eloquentiae, quam consilium prudentiae necessarium. Et praevidit hoc
etiam ipse, sed frustra. Nam haec sibi velut ab adversariis
propositurus objecta,
inquit,
|
“substruuntur
opprobria querulis murmurationibus oblatrantium, et excussi quasi
quodam turbine, identidem inter immania saxa collidimur.”
|
|
His
praedictis quaestionem supra dictam scopulosissimam sibi proposuit, ubi
a fide catholica naufragavit, nisi refecerit poenitendo quod fregit.
Illum ego turbinem atque illa saxa devitans, navem illis committere
nolui: et de hac re ita scripsi, ut rationem potius cunctationis
meae, quam temeritatem praesumptionis ostenderem (Lib. 3 de Libero
Arbitrio, n. 59-62; lib. 2 de Peccatorum Meritis, n.
59; epist. 166, ad Hieronymum, et 190, ad Optatum).
Quod opusculum meum cum apud te invenisset, irrisit, seque illis
cautibus animosiore impetu quam consultiore commisit. Sed quo eum
praefidentia ista perduxerit, puto quod nunc videas: uberius autem ago
Deo gratias, si et antea jam videbas. Cum enim nollet cohibere
praecipitem cursum, propter ancipitem excursum, miserabilem invenit
incursum, asserens Deum parvulis sine christiana regeneratione
defunctis, et modo paradisum, et postea regnum conferre coelorum.
|
|