|
19. Scripturarum vero testimonia quaecumque posuit, quibus animas
Deum non ex illius primae propagine attrahere, sed sicut ipsam primam
suas quibusque singulis insufflare, velut probare conatus est, ita
sunt, quod ad istam quaestionem attinet, incerta et ambigua, ut etiam
aliter accipi, quam ipse vult, facillime possint. Quod jam in eo
libro quem scripsi ad amicum nostrum, cujus commemorationem superius
feci, satis, quantum existimo, demonstravi (Supra, lib. 1, n.
17 sqq.) Testimonia quippe ipsa quae adhibuit, ubi legitur Deus
animas vel dare, vel facere, vel fingere; unde illas det, vel unde
faciat sive fingat, non ostendunt; utrum ex propagine illius primae,
an insufflando sicut illam primam. Iste autem ex eo ipso quod legitur
animas Deus dare, sive facere, sive fingere (Isai. XLII, 5;
LVII, 16, et Zach. XII, 1), jam putat animarum negatam
esse propaginem: cum Deus, eadem Scriptura teste, etiam corpora
det, sive faciat, sive fingat, quae tamen ab illo ex propagine
seminis dari, fieri, fingi, nemo ambigit.
20. Item quod scriptum est, ex uno sanguine Deum fecisse omne
genus hominum (Act. XVII, 26); vel quod ait Adam, Hoc
nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. (Gen. II,
23): quia neque ibi dictum est, Ex una anima; neque hic, Anima
de anima mea; putat negari animas filiorum ex parentibus, vel illius
mulieris ex viro: quasi vero si non, ex uno sanguine, sed, Ex una
anima diceretur, aliud quam totus homo intelligeretur, nec corporis
propagatio negaretur. Sic etiam si dictum esset, Anima de anima
mea; non utique negaretur caro, quam de illo exemptam fuisse
constabat. A parte enim totum, sicut etiam a toto partem plerumque
Scriptura significat. Nam certe si non, ex uno sanguine, sed, Ex
uno homine, illo loco scriptum esset, institutum esse genus humanum,
unde iste adhibuit testimonium, non praejudicaret istis qui negant
animarum propaginem; quamvis non sola anima, nec sola caro, sed
utrumque sit homo. Responderent enim a toto partem, id est, ab
homine solam hominis carnem, Scripturam significare potuisse. Sic
ergo et ii qui defendunt animarum propaginem, illud quod dictum est,
ex uno sanguine, per sanguinem scilicet hominem, id est, a parte
totum significatum esse contendunt. Sicut enim videtur illos juvare
quod dictum est, ex uno sanguine, nec dictum est, Ex uno homine:
sic videtur et istos juvare quod dictum est, Per unum hominem peccatum
intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines
pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12); nec dictum
est, In quo omnium caro peccavit. Itemque sicut illos videtur juvare
quod dictum est, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea;
quia pars est dicta, non totum: sic iterum istos, quod ibi continuo
sequitur, Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est.
Debuit enim dici, aiunt, Quoniam de viro suo caro ejus sumpta est;
si non tota mulier, id est, cum anima, sed sola caro sumeretur ex
viro. Porro autem utrisque auditis, qui sine studio partium judicat,
videt profecto, nec contra istos qui propaginem animarum defendunt
proferenda illa testimonia ubi pars nominatur; quia potuit Scriptura
significare illic a parte totum, sicut Verbum caro factum est
(Joan. I, 14), cum legimus, non utique carnem solam, sed
hominem totum intelligimus: nec contra illos qui propaginem animarum
destruunt, ista proferenda, ubi non pars hominis, sed totum
commemoratur; quia potuit ibi Scriptura a toto partem significare,
sicut sepultum confitemur Christum, cum ejus caro sola sepulta sit.
Ac per hoc propaginem animarum nec temere astruendam, nec temere
destruendam dicimus: sed admonemus, alia testimonia esse quaerenda,
quae non inveniantur ambigua.
|
|