|
21. Quamobrem, quid te iste docuerit, et unde gratias egeris,
nondum scio. Manet quippe illa quaestio sicut erat, in qua quaeritur
de animarum origine, utrum illas Deus ex propagine illius unius, quam
primo insufflavit homini; an ex flatu suo, sicut primo homini, det,
faciat, fingat hominibus, quas eum dare, facere, fingere, fides
christiana non dubitat. Quam quaestionem iste cum solvere conaretur,
nec vires suas intueretur, destruens animarum propaginem, et asserens
eas puras ab omni contagione peccati, non de nihilo, sed de se ipso
insufflare Creatorem, et naturam Dei mutabilitatis opprobrio, quod
necesse non fuerat, infamavit; et dum vult reddere rationem, ne Deus
credatur injustus, si puras ab omni peccato animas, etiam illas quas
christiana regeneratione non redimit , vinculo peccati originalis
innectit, ea dixit quae te nolo docuerit. Tantum enim salutis et
felicitatis non baptizatis parvulis tribuit, quantum nec Pelagiana
haeresis potuit. Et tamen de tot millibus parvulorum, qui nascuntur
ex impiis, et inter impios moriuntur, non quibus homines per
Baptismum, cum velint, subvenire non possunt, sed de quibus
baptizandis nemo potuit vel poterit cogitare; nec quisquam pro eis
obtulit vel oblaturus est sacrificium, quod iste etiam pro nobis
baptizatis censuit offerendum , quid diceret non invenit. De quibus
si fuerit interrogatus, eorum animae quid meruerint, ut illas Deus
nec abluendas Baptismo, nec expiandas Christi corporis et sanguinis
sacrificio, et in aeternum damnandas carni inserat peccatrici ; aut
omnino haerebit, et ei nostra cunctatio vel sero placebit, aut simul
pro omnibus parvulis, qui toto orbe terrarum sine christiano
Baptismate moriuntur, etiam eorum nominibus tacitis, quoniam
nesciuntur in Ecclesia Christi, non incorporatis corpori Christi,
offerendum corpus Christi esse censebit.
|
|