|
22. Absit a te, frater, ut haec tibi placeant, absit ut ista vel
didicisse gaudeas, vel docere praesumas: alioquin longe melior
invenietur ipse quam tu. Quia in exordio primi sui libri modeste atque
humiliter praelocutus est, dicens:
|
“Cum tibi parere desidero, notam
praesumptionis incurro .”
|
|
Et paulo post:
inquit,
|
“nec mihi ipse sim credulus, ea quae dixero posse probari;
studeamque semper etiam propriam sententiam non tueri, si improbabilis
detegatur; et sit mihi cordi, proprio judicio damnato, meliora magis
et quae sint veriora sectari. Nam ut est optimi propositi laudandique
consilii, facile ad veriora transduci; ita improbi obstinatique
judicii est, nolle citius ad tramitem rationis inflecti.”
|
|
Haec
quippe ille si veraciter dixit, atque ut locutus est sentit, magnae
profecto spei animum gerit. Item in fine libri secundi:
inquit,
|
“ad invidiam tuam forsitan revocandum, quod in tua
dictorum meorum constituam potestate judicium. Ac ne forte cujusquam
curiosi lectoris obtutus, inter illitas fibras elementorum vestigia
remanentia sollicitent et offendant, contextam paginae seriem pollice
severo discerpe: meque hujus censionis experte, puni, atramenta quae
indigna eloquia signaverunt ; ne hac occasione et tuum erga me
judicium, quo mihi vehementer indulges, et meae quae latebant ineptiae
rideantur.”
|
|
|
|