|
23. Isto igitur cum ille suos libros et initio praemuniverit, et
termino communiverit, atque tuis humeris imposuerit onus religiosum
correctionis et emendationis suae: hoc apud te inveniat quod petivit,
ut emendes eum justus in misericordia, et arguas eum; oleum autem
peccatoris quo impinguetur caput ejus (Psal. CXL, 5), absit a
manibus atque oculis tuis, id est, assentatio indecens adulantis, et
deceptoria lenitudo blandientis. Quod si emendare negligis cum videas
emendandum, adversus charitatem facis: si autem tibi emendandus
propterea non videtur, quia putas eum recte ista sensisse; adversus
veritatem sapis. Et ideo ille melior, qui emendari est paratior, si
non defuerit emendator, quam tu, si vel sciens irridenter contemnis
errantem, vel nesciens pariter sectaris errorem. Omnia itaque in
eisdem libris ad te scriptis et tibi traditis sobrie vigilanterque
considera, et plura quam ego invenies fortasse culpanda. Et
quaecumque ibi sunt approbanda atque laudanda, si quid in eis revera
forsitan ignorabas, atque isto disserente didicisti, evidenter
profitere quid illud sit; ut de hoc te gratias egisse, non de his quae
illic improbanda tam multa sunt, omnes noverint, qui vel recitante
illo tecum simul audierunt, vel eosdem postea libros legerunt: ne in
ejus ornato eloquio tanquam in pretioso poculo te invitante, etsi non
bibente, venenum bibant, si tu quid inde biberis, et quid non biberis
nesciunt, et propter laudem tuam omnia illic bibenda salubriter
arbitrantur. Quamvis et audire, et legere, et quae dicta sunt
haurire memoria, quid est nisi bibere? Sed praedixit Dominus de
fidelibus suis, quod et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit
(Marc. XVI, 18). Ac per hoc qui cum judicio legunt, et
secundum regulam fidei approbanda approbant, et improbant improbanda;
etiamsi commendant memoriae quae improbanda dicuntur, nulla venenata
sententiarum pravitate laeduntur. Haec me Gravitatem et Religionem
tuam, sive mutua, sive praevia charitate monuisse vel commonuisse
minime poenitebit, Domino miserante, quomodolibet accipias, quod
tibi praerogandum putavi. Agam vero ei uberes gratias, de cujus
misericordia saluberrimum est fidere, si ab his pravitatibus et
erroribus, quos ex libris hujus hominis ostendere his litteris potui,
alienam atque integram fidem tuam, vel invenerit epistola ista, vel
fecerit.
|
|