|
Domino dilectissimo fratri et compresbytero PETRO,
AUGUSTINUS episcopus, in Domino salutem.
1. Pervenerunt ad me duo libri Vincentii Victoris, quos ad
Sanctitatem tuam scripsit, mittente mihi eos fratre nostro Renato,
homine quidem laico, sed pro sua fide et eorum quos diligit, prudenter
religioseque sollicito. Quibus lectis vidi hominem in sermone quidem,
non solum usque ad sufficientiam, verum etiam usque ad redundantiam
profluentem; sed in rebus de quibus loqui voluit, nondum sicut oportet
instructum: quod si ei fuerit Domino donante collatum, poterit esse
utilis pluribus. Habet enim non minimum facultatis, qua possit
explicare atque ornare quae sentit, si prius det operam recta sentire.
Valde quippe sunt noxia prava diserta; quia hominibus minus eruditis,
eo quod diserta sunt, videntur et vera. Quomodo autem eosdem libros
ipse acceperis, nescio: verumtamen si verum est quod audivi, diceris
eis recitatis ita exsiluisse laetitia, ut caput juvenis illius senex,
et laici presbyter osculatus, didicisse te quod ignorabas, gratias
egeris. Ubi quidem non improbo humilitatem tuam, imo vero etiam laudo
quod honorasti doctorem tuum: nec hominem, sed ipsam quae tibi per
illum loqui dignata est veritatem; si tamen potueris demonstrare, quid
per illum veritatis acceperis. Vellem itaque rescriptis tuis, quid te
docuerit, me doceres. Absit enim ut erubescam a presbytero discere,
si a laico tu non erubuisti, praedicanda et imitanda humilitate, si
vera didicisti .
|
|