|
2. Proinde, frater dilectissime, quid ab eo didiceris, nosse
cupio, ut si jam id sciebam, gratuler pro te; si autem nesciebam,
discam per te. Itane tu ignorabas duo quaedam esse, animam et
spiritum, secundum id quod scriptum est, Absolvisti ab spiritu meo
animam meam (Job. VII, sec. LXX)? Et utrumque ad naturam
hominis pertinere, ut totus homo sit spiritus et anima et corpus: sed
aliquando duo ista simul nomine animae nuncupari, quale est illud, Et
factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7)? Ibi quippe et
spiritus intelligitur. Itemque aliquando utrumque nomine spiritus
dici, sicuti est, Et inclinato capite tradidit spiritum (Joan.
XIX, 30)? ubi et anima necesse est intelligatur. Et utrumque
unius esse substantiae? Puto quod ista jam sciebas. Si autem
nesciebas, non te aliquid quod magno periculo nescitur, didicisse
scias. Et si quid hinc subtilius disputandum est, melius cum ipso
agitur, cujus jam novimus et eloquium: utrum cum dicitur anima, ita
ut simul intelligatur et spiritus, utrumque anima sit, spiritus autem
aliquid animae sit; an, sicut ei visum est, a parte totum appelletur
hoc nomine: sive etiam utrumque spiritus sit, pars vero ejus sit quae
proprie dicitur anima; an et hoc a parte totum vocetur, quando ita
dicitur spiritus, ut simul intelligatur et anima: sic enim huic
placet. Verum ista, ut dixi, et subtiliter disseruntur, et sine
ullo vel certe sine magno periculo nesciuntur.
3. Itemque alios esse corporis, alios autem animae sensus, miror si
iste te docuit; et tu homo id aetatis et honoris, antequam istum
audires, unum atque idem putabas esse, quo album nigrumque
discernitur, quod nobiscum vident etiam passeres ; et quo justum atque
injustum dijudicatur, quod videbat Tobias (Tob. IV) etiam carnis
luminibus perditis. Hoc si ita est, profecto quando audiebas vel
legebas, Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem
(Psal. XII, 4): nonnisi carnis oculos cogitabas. Aut si hoc
obscurum est, certe quando illud Apostoli recolebas, Illuminatos
oculos cordis vestri (Ephes. I, 18); nos sub fronte et supra
buccas cor habere credebas. Absit ut de te hoc sentiam. Neque hoc te
igitur iste docuit.
4. At si forte ante hujus doctrinam, quam modo te invenisse
laetaris, animae naturam Dei putabas esse portionem; hoc plane cum
horrendo periculo falsum esse nesciebas. Et si ab isto didicisti quod
anima portio Dei non sit; age Deo gratias quantas potes, quod non
antequam hoc didicisti, de corpore existi. Exisses enim magnus
haereticus, et blasphemator horrendus. Nullo modo tamen etiam id de
te existimaverim, quod homo catholicus, neque contemptibilis
presbyter, animae naturam portionem Dei sentiebas esse. Unde fateor
Dilectioni tuae, timeo ne forte hoc te iste docuerit, quod potius sit
contrarium ei fidei quam tenebas.
|
|