|
5. Sicut enim non arbitror te unquam in Catholica animam credidisse
Dei esse portionem, vel ullo modo animae et Dei eamdem esse naturam:
ita metuo ne forte consenseris huic homini,
|
“quod animam Deus non de
nihilo fecerit, sed ita ex ipso sit, ut ab ipso emanaverit.”
|
|
Hoc
enim etiam verbum iste posuit inter caetera, quibus in hac quaestione
ad immane praecipitium exorbitavit. At vero hoc si te docuit, nolo me
doceas: imo etiam volo ut quod didiceras, ipse dediscas. Parum est
enim non credere neque dicere quod pars Dei sit anima. Neque enim et
Filium vel Spiritum sanctum partem Dei esse dicimus: et tamen
dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius ejusdemque esse
naturae. Parum est ergo ut non dicamus animam esse partem Dei: sed
hoc etiam opus est ut dicamus, non eam et Deum unius ejusdemque esse
naturae. Unde ille recte quidem ait,
|
“genus Dei esse animas,
munere, non natura,”
|
|
ac per hoc non omnium, sed fidelium: sed
rursus ad id quod declinaverat devolutus est, et Deum atque animam
ejusdem dixit esse naturae; non quidem his verbis, sed aperta
manifestaque sententia. Cum enim animam ita esse dicit ex Deo, ut
eam nec ex alia natura, nec ex nihilo, sed ex semetipso creaverit;
quid persuadere conatur, nisi id quod aliis verbis negat, animam
scilicet ejusdem cujus Deus est, esse naturae? Omnis quippe natura
vel Deus est, qui nullum habet auctorem; vel ex Deo est, quia ipsum
habet auctorem. Sed quae habet auctorem Deum ex quo est, aliqua
facta non est, aliqua facta est. Porro quae facta non est, et tamen
ex ipso est, aut genita est ab illo, aut procedit ex illo: quae
genita est, Filius est unicus; quae procedit, Spiritus sanctus: et
haec Trinitas unius est ejusdemque naturae. Nam haec tria unum sunt,
et singulum quodque Deus, et simul omnia unus Deus immutabilis,
sempiternus, sine temporis ullo initio sive termino. At vero illa
natura quae facta est, creatura nuncupatur: Creator autem Deus,
illa scilicet Trinitas. Creatura ergo ita esse dicitur ex Deo, ut
non ex ejus natura facta sit. Ex illo enim propterea dicitur, quia
ipsum auctorem habet ut sit: non ita, ut ab illo nata sit, vel
processerit; sed ab illo creata, condita, facta sit, partim ex nulla
alia, id est, omnino ex nihilo, sicut coelum et terra, vel potius
universae mundanae molis universa cum mundo concreata materia; partim
vero ex alia jam creata atque existente natura, sicut vir ex limo,
mulier ex viro, ex parentibus homo: creatura tamen omnis ex Deo, sed
creante vel ex nihilo vel ex aliquo, non autem gignente vel producente
de se ipso.
6. Si haec cum catholico loquor, magis commonens quam docens.
Neque enim esse tibi arbitror nova, vel audita quidem et antea, non
tamen credita: sed, ut existimo, sic legis epistolam meam, ut hic
agnoscas etiam fidem tuam, quae nobis in catholica Ecclesia, Domino
donante, communis est. Si ergo haec, ut dicere coeperam, cum
catholico loquor; unde obsecro credis esse animam, non uniuscujusque
nostrum dico, sed primam primo illi homini datam? Si ex nihilo, et
factam tamen insufflatamque a Deo: id credis quod ego. Si autem ex
aliqua alia creatura, quae unde anima fieret, tanquam materies
subjacebat artifici Deo; sicut pulvis unde fieret Adam, vel costa
ejus unde Eva, vel sicut aquae unde pisces et volucres, vel sicut
terra unde animalia quaeque terrestria: non est catholicum, non est
verum. Quod si neque ex nihilo, neque ex alia quacumque creatura,
sed ex semetipso Deum, hoc est, ex natura sua fecisse, vel facere
animas, quod absit, existimas: hoc quidem ab isto didicisti; sed non
tibi gratulor, neque blandior; longe cum illo a fide catholica
exorbitasti. Tolerabilius enim; quod quidem falsum est; tamen, ut
dixi, tolerabilius, ex aliqua alia creatura, quam quidem jam fecerat
Deus, quam ex Dei natura animam conditam crederes, ut quod est
mutabilis, quod peccat, quod fit impia, quod etiam si impia
perduraverit in fine, sine fine damnabitur, non ad Dei naturam cum
horrenda blasphemia referretur. Abjice, frater, abjice, obsecro,
istam, non plane fidem, sed exsecrandae impietatis errorem, ne homo
gravis seductus a juvene, et a laico presbyter, cum istam catholicam
fidem esse arbitraris, de numero fidelium, quod a te avertat
Dominus, eximaris. Non enim sic tecum agendum est, ut cum illo;
aut ea venia tuus iste tam horrendus, qua juvenis illius, licet ab
illo ad te transierit, error est dignus. Ille ovili catholico
sanandus nuper accessit, tu in catholicis pastoribus deputaris.
Nolumus ita curetur quae venit ab errore ad dominicum gregem, ut prius
pestifera contagione disperdat ovis ulcerosa pastorem.
7. Quod si dicis, Hoc me ille non docuit, nec huic errori ejus
ullo modo, quamlibet diserti et ornati sermonis illectus suavitate
consensi: ago ingentes Deo gratias. Sed quaero, unde illi caput
exosculatus, ut dicitur, gratias egeris te didicisse quod usque ad
auditam disputationem illius ignorabas: aut si falsum est, hoc te
fecisse atque dixisse , hoc ipsum peto nobis intimare digneris, ut
inanis rumor tuis litteris refellatur. Si autem verum est, illa
humilitate homini egisse te gratias; gaudeo quidem si te illud non
docuit, quod superius quam sit detestandum cavendumque monstravi;
|
|