|
Et non reprehendo quod gratus fueris tanta humilitate doctori, si
aliquid aliud disputante illo, verum atque utile didicisti: sed hoc
quid sit inquiro; an forte animam non spiritum esse, sed corpus? Non
quidem magnum doctrinae christianae arbitror esse detrimentum ista
nescire: et si de corporum generibus subtiliter disputetur, hoc majore
difficultate quam utilitate perdiscitur. Si autem Dominus voluerit ut
ad illum ipsum juvenem scribam, sicut desidero, ibi sciet fortasse
Dilectio tua, etiam hoc quam non te docuerit: si tamen id te ab illo
didicisse laetaris. Sed ne quid forte aliud sit, quod constat esse
utile, et ad fidem necessariam pertinere, peto rescribere non
graveris.
8. Nam illud quod rectissime et valde salubriter credit, judicari
animas cum de corporibus exierint, antequam veniant ad illud judicium,
quo eas oportet jam redditis corporibus judicari, atque in ipsa in qua
hic vixerunt, carne torqueri, sive gloriari; hoc itane tandem ipse
nesciebas? Quis adversus Evangelium tanta obstinatione mentis
obsurduit, ut in illo paupere qui post mortem ablatus est in sinum
Abrahae, et in illo divite cujus in inferno cruciatus exponitur, ista
non audiat, vel audita non credat? Sed numquid te docuit, quomodo
anima sine corpore de digito pauperis aquae stillam desiderare potuit
(Luc. XVI, 22-24); cum ipse confessus sit, alimenta
corporea nonnisi propter fulciendas ruinas corruptibilis corporis sui
animam quaerere? Verba ejus ista sunt:
inquit,
|
“aut cibum quaerit aut potum, ad ipsam transire credimus
pastum?”
|
|
Et paulo post:
inquit,
|
“et
probatur, non ad animam pertinere ciborum sustentacula, sed ad
corpus; cui etiam praeter cibum procuratur simili ratione vestitus, ut
illi necessarius videatur pasturae suggestus, cui competit et ipsos
habere vestitus.”
|
|
Hanc ille sententiam suam satis evidenter
expositam, nonnulla etiam similitudine illustrans, adjecit, atque
ait:
|
“Quid autem putamus inquilinum quemquam suae habitationi
prospicere? Nonne si eam senserit aut tecto tremere, aut nutare
pariete, aut labare fundamine, destinas quaerit, strues congerit,
quibus imminentem possit ruinam sedulo diligenterque fulcire, ne sub
periculo mansionis discrimen videatur pendere mansori ? Ita ergo et
animam recognosce,”
|
|
inquit,
|
“carni suae desiderare cibum, ex qua
ipsum concipit sine dubio desiderium.”
|
|
Haec nempe ille juvenis sua
sensa verbis luculentissimis et sufficientissimis explicavit, asserens
non animae requiri alimenta, sed corpori; cura quidem illius, sed
tanquam habitantis in domo, et moribundae carnis imminentes ruinas
provida refectione fulcientis. Et illud ergo explicet tibi, quid
anima illa divitis ruiturum destinare cupiebat, quae mortale corpus jam
utique non habebat, et tamen sitiebat, et aquae stillam de digito
pauperis requirebat. Habet ubi se exerceat iste doctor senum:
quaerat, et inveniat, si potuerit, cui rei anima illa apud inferos
humidum alimentum, vel tam exiguum mendicaret, cum ruinoso habitaculo
jam careret.
|
|