|
9. Incorporeum sane Deum esse quod credit, gratulor eum hinc saltem
a Tertulliani deliramentis esse discretum. Ille quippe sicut animam,
ita etiam Deum corporeum esse contendit . A quo iste in hoc
dissentiens, mirabiliora persuadere molitur, Deum incorporeum, non
de nihilo facere, sed de semetipso flatum exhalare corporeum. O
doctrinam cui omnis aetas aures subrigat, quae homines annosos, quae
denique presbyteros mereatur habere discipulos! Legat, legat in
concione quod scripsit, notos atque ignotos, doctos atque indoctos
recitaturus invitet. Seniores, cum junioribus convenite, quod
nesciebatis discite, quod nunquam audieratis audite. Ecce isto
docente, non aliunde quod aliquo modo est, nec ex eo quod omnino non
est, Deus flatum creat; sed ex eo quod ipse est, cum sit
incorporeus, corpus sufflat. Naturam ergo suam, antequam mutetur in
peccati corpore, ipse mutat in corpus. An dicit, quod ex sua natura
non mutat aliquid, cum flatum facit? Non ergo eum de se ipso facit:
non enim aliud est ipse, aliud natura ejus. Quis hoc insanissimus
opinetur? Quod si dicit, ita Deum de sua natura facere flatum, ut
ipse integer maneat; non inde quaestio est; sed utrum quod non
aliunde, nec de nihilo, sed de illo est: non hoc sit quod ille, id
est, ejusdem naturae et essentiae. Nam et Filio genito integer
manet; sed quia eum genuit de se ipso, non aliud genuit quam id quod
ipse est. Excepto enim quod hominem assumpsit, et Verbum caro factum
est, alius est quidem Verbum Dei Filius, sed non est aliud: hoc
est, alia persona est, sed non diversa natura. Et unde hoc, nisi
quia non creatus ex alio, vel ex nihilo, sed natus ex ipso est; non
ut melior quam erat esset, sed omnino ut esset, et quod est ille,
unde natus est, esset, hoc est, unius ejusdemque naturae, aequalis,
coaeternus, omni modo similis, pariter immutabilis, pariter
invisibilis, pariter incorporeus, pariter Deus; hoc omnino quod
Pater, nisi quod Filius est ipse, non Pater? Si autem manet
quidem ipse integer Deus, nec tamen de nullo, vel de alio, sed de se
ipso diversum aliquid in deterius creat, et de incorporeo Deo corpus
emanat; absit ut hoc catholicus animus bibat: non enim est fluentum
fontis divini, sed figmentum cordis humani.
|
|