|
10. Jamvero quam inepte laboret, animam, quam putat esse
corpoream, vindicare a passionibus corporis, disputans de animae
infantia, de paralyticis et oppressis animae sensibus, de amputatis
membris corporis absque animae sectione, non tecum, sed cum illo
potius agere debeo: illi quippe insudandum est, ut rationem reddat
dictorum suorum; ne de opere juvenis velle fatigare videamur gravitatem
senis. Quod autem similitudines morum qui reperiuntur in filiis, non
ex animae semine venire disputat: consequens est quidem, ut hoc
sentiant quicumque animae propaginem destruunt; sed nec illi qui hanc
astruunt, ibi constituunt pondus assertionis suae. Vident enim et
filios parentum dissimiles moribus: quod ideo fieri putant, quia et
ipse unus homo plerumque suis moribus alios mores dissimiles habet, non
utique anima altera accepta, sed vita in melius vel in deterius
commutata. Ita dicunt, non esse impossibile ut anima non habeat eos
mores, quos habet ille a quo propagata est; quandoquidem ipsa una nunc
alios, alias alios habere mores potest. Quare si hoc te credis ab
isto didicisse, quod anima non sit ex traduce: utinam id vere
didicisses; me tibi docendum libentissime traderem. Sed aliud est
discere, aliud videri sibi didicisse. Si ergo te didicisse arbitraris
quod adhuc nescis; non plane didicisti, sed temere credidisti quod
libenter audisti, et subrepsit tibi falsiloquium per suaviloquium.
Quod non ideo dico, quia falsum esse jam certus sim, animas potius
insufflari novas, quam de origine parentum trahi; hoc enim adhuc ab
eis qui docere id possunt, existimo requirendum: sed quia iste de hac
re ita disseruit, ut non solum eam, quae adhuc discutienda est, non
solveret quaestionem; verum etiam talia diceret, quae falsitatis non
habeant dubitationem. Cum enim vellet probare dubia, ausus est dicere
sine dubio reprobanda.
|
|