|
11. An vero tu reprobare dubitabis, quod cum de anima loqueretur,
|
“Non vis,
inquit, animam ex carne peccati contrahere valetudinem,
ad quam vicissim sanctificationem videas transire per carnem, ut per
ipsam reparet statum, per quam perdiderat meritum? Aut numquid quia
Baptismo corpus abluitur, non transit ad animam vel spiritum, quod
creditur conferri per Baptismum? Merito ergo per carnem, priscam
reparat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem,
ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari
(Infra,
lib. 3, n. 9)?”
|
|
Vide in his verbis, quantum iste tuus erraverit
doctor. Dixit,
|
“animam per carnem reparare statum, per quam
perdiderat meritum.”
|
|
Habuit ergo anima aliquem statum et aliquod
meritum bonum ante carnem, quod vult eam reparare per carnem, quando
caro lavacro regenerationis abluitur. Vixerat itaque alicubi ante
carnem in statu et merito bono; quem statum et quod meritum perdidit,
cum venisset in carnem. Dixit,
|
“eam per carnem reparare habitudinem
priscam, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem.”
|
|
Habuit
ergo ante carnem habitudinem antiquam; hoc est enim
et
ista qualis esse potuit, nisi beata atque laudabilis habitudo? Quam
reparari per sacramentum Baptismatis asseverat; cum eam nolit ex illa
originem trahere per propaginem , quam constat in paradiso aliquando
fuisse felicem. Quomodo igitur alio loco
se dicit
|
“constanter asserere, non ex traduce, neque ex nihilo, neque per
semetipsam, neque ante corpus?”
|
|
Ecce isto loco vult animas ante
corpus alicubi vivere tam beate, ut eadem illis per Baptismum
beatitudo reddatur. Et tanquam sui rursus oblitus adjungit et dicit:
id est, per carnem,
|
“incipiat renasci, per quam
meruerat inquinari.”
|
|
Superius meritum significaverat bonum perditum
fuisse per carnem: nunc autem significat malum meritum, quo factum est
ut veniret vel mitteretur in carnem, dicendo,
|
“per quam meruerat
inquinari.”
|
|
Si enim meretur inquinari, non est utique meritum
bonum. Dicat, quid peccavit antequam per carnem inquinaretur, ut per
carnem inquinari mereretur. Dicat, si potest, quod nullo modo
potest; quia invenire hic quid verum dicat, omnino non potest.
|
|