|
12. Item aliquanto post ait:
|
“Anima itaque si peccatrix esse
meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato
remansit, quia in Christo praefigurata, in peccato esse non debuit,
sicut esse non potuit”
|
|
(Supra, lib. 1, n. 8, et infra, lib.
3, n. 11). Rogo te, frater, putasne ista saltem postea legisti
et considerasti, et quid in recitante laudaveris, vel unde post
recitationem gratias egeris cogitasti? Quid est, obsecro te,
|
“Anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non
potuit?”
|
|
Quid est
et
cum mereri hoc non
potuisset, nisi peccatrix fuisset; non autem fuisset, nisi esse
potuisset; ut ante omne malum meritum peccans, inde sibi meritum
faceret, unde ad alia peccata, deserente Domino, perveniret? An
ideo dixit,
|
“quae peccatrix esse non potuit,”
|
|
quia nisi in carnem
veniret, peccatrix esse non posset? Quid ergo meruit, ut eo
mitteretur, ubi peccatrix esse posset, quo nisi venisset, alibi
peccatrix esse non posset? Dicat, quid meruit? Si enim meruit esse
peccatrix; aliquid jam peccaverat, unde mereretur iterum esse
peccatrix. Sed haec fortassis obscura esse videantur, aut obscura
esse jactentur, cum sint apertissima. Neque enim dicere debuit,
|
“quod anima meruerit peccatrix esse per carnem,”
|
|
cujus nec bonum nec
malum meritum reperire poterit ante carnem.
|
|