|
12. Noli credere, nec dicere, nec docere,
|
“Infantes antequam
baptizentur morte praeventos, pervenire posse ad originalium
indulgentiam peccatorum”
|
|
(Supra, lib. 1, n. 10-12, et
lib. 2, nn. 13, 14), si vis esse catholicus. Exempla enim
quae te fallunt, vel de latrone qui Dominum est confessus in cruce
(Luc. XXIII, 43), vel de fratre sanctae Perpetuae
Dinocrate, nihil tibi ad hujus erroris sententiam suffragantur.
Latro quippe ille, quamvis potuerit judicio divino inter eos
deputari, qui martyrii confessione purgantur, tamen etiam utrum non
fuerit baptizatus, ignoras. Nam ut omittam quod creditur, aqua simul
cum sanguine exsiliente de latere Domini, juxta confixus potuisse
perfundi, atque hujusmodi sanctissimo baptismate dilui: quid, si in
carcere fuerat baptizatus, quod et postea persecutionis tempore
nonnulli clanculo impetrare potuerunt? Quid, si et antequam
teneretur? Neque enim propterea illi publicae leges parcere poterant,
quantum attinet ad corporis mortem, quoniam divinitus remissionem
acceperat peccatorum. Quid, si jam baptizatus in latrocimi facinus et
crimen incurrerat, et non expers Baptismatis, sed tanquam poenitens
accepit scelerum veniam quae baptizatus admisit? quandoquidem pietas
tam fidelis, et Domino in animo ejus, et nobis in verbis ejus
apparuit. Nam si eos, de quibus non scriptum est utrum fuerint
baptizati, sine Baptismo de hac vita recessisse contendimus; ipsis
calumniamur Apostolis, qui, praeter apostolum Paulum (Act. IX,
18), quando baptizati fuerint ignoramus. Sed si ipsos baptizatos
esse per hoc nobis innotescere potuit, quod beato Petro Dominus ait;
Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet (Joan. XIII,
10): quid de aliis, de quibus vel tale nihil legimus dictum, de
Barnaba, de Timotheo, de Tito, de Sila, de Philemone, de ipsis
evangelistis Marco et Luca, de innumerabilibus caeteris; quos absit
ut baptizatos esse dubitemus, quamvis non legamus? Dinocrates autem
septennis puer, in quibus annis pueri cum baptizantur, jam Symbolum
reddunt, et pro se ipsi ad interrogata respondent, cur non tibi visus
fuerit baptizatus potuisse ab impio patre ad Gentilium sacrilegia
revocari, et ob hoc fuisse in poenis, de quibus sorore orante
liberatus est, nescio. Neque enim et ipsum vel nunquam fuisse
christianum, vel catechumenum defunctum fuisse legisti? Quanquam ipsa
lectio non sit in eo canone Scripturarum, unde in hujusmodi
quaestionibus testimonia proferenda sunt.
|
|