|
13. Noli credere, nec dicere, nec docere, Quos Dominus
praedestinavit ad Baptismum, praedestinationi ejus eripi posse, et
ante defungi quam in eis fuerit quod Omnipotens praedestinavit impletum
(Supra, lib. 2, n. 13), si vis esse catholicus. Nescio enim
quae hic potestas contra potestatem Dei casibus datur, quibus
irruentibus quod ille praedestinavit fieri non sinatur. Hic error
quanta errantem voragine impietatis absorbeat, exaggerare non opus
est; cum prudentem virum et corrigi paratum breviter admonuisse
sufficiat. Tua quippe ista sunt verba: Habendam dicimus, inquis,
de infantibus istiusmodi rationem, qui praedestinati Baptismo, vitae
praesentis, antequam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo
Ergone praedestinati Baptismo, vitae praesentis, antequam ad eum
perveniant, praeveniuntur occiduo, et praedestinaret Deus quod
futurum non fuisse praescivit, aut hoc futurum non fuisse nescivit ,
ut ejus aut praedestinatio frustraretur, aut praescientia falleretur?
Vides quanta hinc dici possent, nisi quod paulo ante dixi tenerem, ut
hinc te breviter admonerem.
14. Noli credere, nec dicere, nec docere,
|
“De infantibus
(Sup. lib. 2, n. 13), qui priusquam renascantur in Christo,
praeveniuntur occiduo, scriptum esse, Raptus est ne malitia mutet
illius intellectum, aut ne fictio decipiat animam ejus. Propter hoc
properavit de medio iniquitatis illum educere; placita enim erat Deo
anima ejus: et consummatus in brevi, explevit tempora longa”
|
|
(Sap.
IV, 11, 14, 13), si vis esse catholicus. Hoc enim ad
illos omnino non pertinet, sed ad eos potius, qui baptizati et pie
viventes, diu non permittuntur hic vivere, non annis, sed sapientiae
gratia consummati. Iste vero error, quo putatur hoc de parvulis
antequam baptizentur morientibus esse dictum; ipsi sacrosancto lavacro
intolerabilem facit injuriam, si parvulus qui baptizatus rapi poterat,
propterea prius rapitur, ne malitia mutet illius intellectum, aut ne
fictio decipiat animam ejus: quasi in eodem Baptismo haec esse malitia
credatur, et fictio qua in pejus mutetur et decipiatur, si non ante
rapiatur. Deinde quoniam placita erat Deo anima ejus, properavit de
medio iniquitatis illum educere, ita ut nec paululum remoraretur, ut
quod in eo praedestinarat, impleret: sed contra suam praedestinationem
facere maluit tanquam festinans, ne quod ei placuerat in non
baptizato, exterminaretur in Baptismo: tanquam moriturus infans ibi
pereat, quo currendum est cum illo ne pereat. Quis ergo haec verba
scripta in libro Sapientiae, de parvulis sine Baptismate mortuis
dicta esse crederet, diceret, scriberet, recitaret, si ea, sicut
oportuerat, cogitaret?
|
|