|
15. Noli credere, nec dicere, nec docere,
|
“Aliquas mansiones
esse extra regnum Dei, quas esse Dominus dixit in domo Patris sui”
|
|
(Supra, lib. 2, n. 14), si vis esse catholicus. Non enim
ait, sicut hoc testimonium ipse posuisti, Multae mansiones sunt apud
Patrem meum; quod si ita dixisset, non alibi essent intelligendae
quam in domo Patris ejus: sed aperte ait, In domo Patris mei
mansiones multae sunt (Joan. XIV, 2). Quis itaque audeat
aliquas partes domus Dei separare a regno Dei; ut cum reges terrae
non tantum in domo sua, nec tantum in patria sua, sed longe, lateque
etiam trans mare regnare inveniantur; rex qui fecit coelum et terram
nec in tota domo sua regnare dicatur?
16. Sed forte dicas, omnia quidem pertinere ad Dei regnum, quia
regnat in coelis, regnat in terris, in abyssis, in paradiso, in
inferno, (ubi enim non regnat, cujus ubique summa potestas est?)
sed aliud esse regnum coelorum, quo fas non est accedere, nisi lavacro
regenerationis ablutos, propter dominicam veram fixamque sententiam;
aliud autem esse regnum terrarum, vel aliarum creaturae partium, ubi
possunt esse aliquae mansiones domus Dei, quamvis pertinentes ad
regnum Dei, non tamen ad regnum coelorum, ubi excellentius et beatius
est regnum Dei: ita fieri, ut nec aliquae domus Dei partes atque
mansiones a regno Dei nefarie separentur; et tamen non omnes in regno
coelorum mansiones praeparentur; atque in iis quae in regno coelorum
non sunt, possint feliciter habitare, quibus eas etiam non baptizatis
Deus dare voluerit; ut in regno Dei sint, quamvis in regno
coelorum, quia baptizati non sunt, esse non possint.
17. Hoc qui dicunt, videntur quidem sibi dicere aliquid, quia
Scripturas negligenter attendunt, et quomodo regnum Dei dicatur,
unde oramus dicentes, Veniat regnum tuum (Matth. VI, 10),
non intelligunt: quia regnum Dei dicitur, ubi cum illo fidelis
familia ejus beate et sempiterne tota regnabit. Nam secundum
potestatem quae illi super omnia est, etiam nunc utique regnat. Quid
ergo est quod oramus ut veniat, nisi ut cum illo regnare mereamur?
Sub ejus autem potestate etiam illi erunt, qui poena aeterni ignis
ardebunt: numquidnam ob hoc etiam ipsos in regno Dei futuros dicturi
sumus? Aliud est enim regni Dei muneribus honorari, aliud regni Dei
legibus coerceri . Ut autem tibi manifestissime appareat, non esse
regnum coelorum distribuendum baptizatis, et alias partes regni Dei
dandas quibus tibi visum est, non baptizatis; ipsum Dominum audi,
qui non ait, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non
potest intrare in regnum coelorum; sed, non potest, inquit, intrare
in regnum Dei. Nam verba ejus de hac re ista sunt ad Nicodemum:
Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest
videre regnum Dei. Ecce non hic dixit, Regnum coelorum; sed,
Dei. Et cum respondisset Nicodemus atque dixisset, Quomodo potest
homo nasci, cum senex sit? numquid potest in ventrem matris suae
iterato introire, et nasci ? eamdem Dominus sententiam planius
apertiusque repetens ait, Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus
fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei
(Joan. III, 3-5). Ecce nec hic dixit, Regnum coelorum;
sed, regnum Dei. Quod enim dixerat, Nisi quis natus fuerit denuo;
hoc quid esset exposuit dicens, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et
Spiritu. Et quod dixerat, non potest videre; hoc exposuit dicendo,
non potest introire. Illud tamen quod dixerat , regnum Dei, non
alio nomine repetivit. Neque nunc opus est quaerere atque disserere,
utrum regnum Dei regnumque coelorum cum aliqua differentia sit
intelligendum, an res una sit duobus appellata nominibus: sufficit
quod non potest introire in regnum Dei, qui non fuerit lavacro
regenerationis ablutus. Mansiones autem aliquas constitutas in domo
Dei separare a regno Dei, quam sit a veritate devium, puto quod jam
intelligas. Et ideo quod putasti, in aliquibus mansionibus, quas
Dominus multas esse dixit in domo Patris sui, mansuros quosdam etiam
non renatos ex aqua et Spiritu, ut fidem catholicam teneas, admoneo,
si permittis, emendare non differas.
|
|