|
18. Noli credere, nec dicere, nec docere,
|
“Sacrificium
Christianorum pro iis qui non baptizati de corpore exierint,
offerendum”
|
|
(Supra lib. 1, n. 13, et lib. 2, n. 15),
si vis esse catholicus. Quia nec illud quod de Machabaeorum libris
commemorasti sacrificium Judaeorum (II Machab. XII,
39-46), pro eis qui non circumcisi de corpore exierant, ostendis
oblatum. In qua tua sententia tam nova, et contra Ecclesiae totius
auctoritatem disciplinamque prolata, verbo etiam insolentissimo usus
es, dicens,
|
“Pro his sane oblationes assiduas et offerenda jugiter
sanctorum censeo sacrificia sacerdotum:”
|
|
ut te homo laicus
sacerdotibus Dei nec discendo subderes, nec saltem simul quaerendo
misceres, sed censendo praeponeres. Aufer tibi ista, fili: non sic
in via, quam Christus humilis se ipsum esse docuit, ambulatur;
nullus cum hoc tumore per angustam portam ejus ingreditur.
|
|