|
19. Noli credere, nec dicere, nec docere,
|
“Aliquos eorum qui
sine Baptismo Christi ex hac vita emigraverint, interim non ire in
regnum coelorum, sed in paradisum; postea vero, in resurrectione
mortuorum, etiam ad regni coelorum beatitudinem pervenire”
|
|
(Supra
lib. 2, n. 16), si vis esse catholicus. Hoc enim eis dare nec
Pelagiana haeresis ausa est, quae opinatur parvulos non trahere
originale peccatum: quos tu quamvis sicut catholicus cum peccato nasci
fatearis, nescio qua tamen perversioris novitate opinionis, sine
Baptismate salutari, et ab hoc peccato cum quo nascuntur absolvi, et
in regnum coelorum asseris introduci. Neque consideras, in hac causa
quanto deterius sapias quam Pelagius. Ille quippe dominicam
sententiam pertimescens, qua non baptizati in regnum coelorum non
permittuntur intrare, licet eos quos ab omni peccato liberos credit,
non illo audet parvulos mittere: tu vero sic contemnis quod dictum
est, Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest
introire in regnum Dei; ut excepto errore, quo audes a regno Dei
paradisum separare, quibusdam quos reos nasci, sicut catholicus,
credis, sine Baptismate mortuis, et illius reatus absolutionem, et
regnum coelorum non dubites insuper polliceri: quasi contra Pelagium
in originali peccato astruendo tunc esse possis catholicus verus, si
contra Dominum fueris in destruenda ejus de Baptismo sententia
haereticus novus. Nos te, dilectissime, non sic volumus haereticorum
esse victorem, ut error vincat errorem, et, quod est pejus, major
minorem. Dicis enim:
|
“Aut si forte quispiam reluctetur, latronis
animae vel Dinocratis interim temporarie collatum esse paradisum; nam
superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni coelorum;
quanquam sententia illa principalis obsistat, Quia qui non renatus
fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum;
tamen teneat etiam meum in hac parte non invidentis assensum, modo
misericordiae praescientiaeque divinae et effectum amplificet et
affectum.”
|
|
Haec verba tua sunt, ubi te confiteris consentire
dicenti, quibusdam non baptizatis sic temporarie collatum esse
paradisum, ut supersit illis in resurrectione praemium regni coelorum,
contra sententiam principalem, qua constitutum est, non intraturum in
illud regnum, qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Quam
sententiam principalem timens violare Pelagius, nec illos sine
Baptismo in regnum coelorum credidit intraturos, quos non credidit
reos: tu autem et originalis peccati reos parvulos confiteris, et
tamen eos sine lavacro regenerationis absolvis, et in paradisum
mittis, et postea etiam regnum coelorum intrare permittis.
|
|