|
20. Haec atque hujusmodi, si et alia forsitan in tuis libris
attentior et otiosior invenire potueris, sine ulla dilatione jam
corrige, si animum catholicum geris, id est, si veraciter praelocutus
es, dicens,
|
“quod tibi ipsi credulus non sis, ea probari posse quae
dixeris; et quod semper studeas etiam propriam sententiam non tueri,
si improbabilis detegatur; et sit tibi cordi, proprio judicio
damnato, meliora magis et quae sunt veriora sectari.”
|
|
Modo proba,
charissime, non te fallaciter ista dixisse, ut de tua indole non solum
ingeniosa, verum etiam cauta, pia, modesta, gaudeat catholica
Ecclesia, non de contentiosa pertinacia haeretica exardescat insania.
Nunc est ut ostendas, quanta post haec bona verba quae tua
commemoravi, sinceritate pectoris dixeris, quod continuo subjecisti:
inquis,
|
“optimi propositi laudandique consilii,
facile ad veriora transduci; ita improbi obstinatique judicii est,
nolle citius ad tramitem rationis inflecti”
|
|
(Supra lib. 2, n.
22). Esto igitur optimi propositi laudandique consilii, et facile
ad veriora transducere: nec sis improbi obstinatique judicii, ut nolis
citius ad tramitem rationis inflecti. Si enim haec liberaliter
elocutus es, si non in labiis ista sonuisti, sed intus et germanitus
in corde sensisti; in tuae correctionis tanto bono etiam moras odisti.
Parum quippe tibi fuit dicere,
|
“improbi obstinatique esse judicii,
nolle ad tramitem rationis inflecti,”
|
|
nisi adderes
ut
hinc ostenderes quam sit exsecrandus, qui bonum hoc nunquam facit;
quandoquidem qui tardius facit, tanta tibi videatur severitate
culpandus, ut merito improbi judicii obstinatique dicatur. Audi ergo
te ipsum, tuque potissimum et maxime eloquii tui fructibus utere , ut
citius te ad rationis tramitem gravitate mentis inflectas, quam te inde
minus erudite parumque consulte lubrico aetatis averteras.
21. Nimis longum est, omnia quae in tuis libris, vel potius in te
ipso volo emendari, pertractare atque discutere, et saltem brevem tibi
de singulis corrigendis reddere rationem. Nec ideo tamen te
contemnas, ut arbitreris ingenium et eloquium tuum parvi esse
pendendum. Nec sanctarum Sripturarum memoriam in te parvam esse
cognovi: sed eruditio minor est, quam tantae indoli laborique
congruebat. Itaque te nec amplius quam oportet tibi tribuendo
vanescere volo, nec rursus te abjiciendo ac desperando frigescere.
Utinam tua scripta tecum legere possem, et colloquendo potius, quam
scribendo, quae sint emendanda monstrarem. Facilius hoc negotium
perageretur nostra inter nos sermocinatione, quam litteris: quae si
scribenda esset, multis voluminibus indigeret. Verumtamen ista
capitalia, quae certo etiam numero comprehendere volui, instanter
admoneo, ne corrigere differas, et ea prorsus a fide et praedicatione
tua facias aliena: ut quanta tibi facultas est disputandi, munere Dei
utaris utiliter ad aedificationem, non ad destructionem sanae
salubrisque doctrinae.
|
|