|
22. Sunt autem ista, de quibus, ut potui, jam disserui: sed
breviter ea repetendo percurram. Unum est,
|
“Quod animam non ex
nihilo, sed de se ipso Deum fecisse”
|
|
dixisti. Alterum,
|
“Per
infinitum tempus, atque ita semper Deum animas dare, sicut semper est
ipse qui dat.”
|
|
Tertium,
|
“Animam meritum aliquod perdidisse per
carnem, quod habuerit ante carnem.”
|
|
Quartum,
|
“Animam per carnem
reparare habitudinem priscam, et per eamdem carnem renasci, per quam
meruerat inquinari.”
|
|
Quintum,
|
“Quod anima meruerit esse peccatrix
ante omne peccatum.”
|
|
Sextum,
|
“Infantes antequam baptizentur,
morte praeventos, pervenire posse ad originalium indulgentiam
peccatorum.”
|
|
Septimum,
|
“Quos Dominus praedestinavit ad
Baptismum, praedestinationi ejus eripi posse, et ante defungi, quam
in eis fuerit quod Omnipotens praedestinavit impletum.”
|
|
Octavum,
|
“De infantibus qui priusquam renascantur in Christo, praeveniuntur
occiduo, scriptum esse, Raptus est ne malitia mutaret intellectum
illius:”
|
|
et caeterea quae in eam sententiam in Sapientiae libro
leguntur. Nonum,
|
“Aliquas mansiones esse extra regnum Dei, earum
quas Dominus esse dixit in domo Patris sui.”
|
|
Decimum est,
|
“Sacrificium Christianorum pro eis qui non baptizati de corpore
exierint offerendum.”
|
|
Undecimum,
|
“Aliquos eorum qui sine Baptismo
Christi ex hac vita emigraverint, interim non ire in regnum, sed in
paradisum; postea vero, in resurrectione mortuorum, etiam ad regni
coelorum beatitudinem pervenire.”
|
|
23. Haec interim undecim multum aperteque perversa, et fidei
catholicae adversa, nunc jam nihil cuncteris exstirpare atque abjicere
ab animo, a verbo, ab stilo tuo; si vis ut te, non solum ad altaria
transisse catholica, sed vere catholicum esse gaudeamus. Nam haec si
pertinaciter singula defendantur, tot haereses facere possunt, quot
opiniones esse numerantur. Quocirca considera, quam sit horrendum ut
omnes sint in uno homine, quae damnabiles essent in singulis singulae.
Sed si tu pro eis nulla contentione pugnaveris, imo vero eas fidelibus
verbis et litteris expugnaveris; laudabilior eris censor in te ipsum,
quam si quemlibet alium recta ratione reprehenderes; et mirabilior
eorum emendator, quam si nunquam illa sensisses. Adsit Dominus tuae
menti, et tantam spiritui tuo spiritu suo facilitatem humilitatis,
lucem veritatis, dulcedinem charitatis, pacem pietatis infundat, ut
victor tui animi esse malis in veris, quam cujuslibet contradicentis in
falsis. Absit autem ut te arbitreris, haec opinando, a fide
catholica recessisse, quamvis ea fidei sint adversa catholicae; si
coram Deo, cujus in nullius corde oculus fallitur, veraciter te
dixisse respicis ,
|
“non te tibi ipsi esse credulum, probari ea quae
dixeris posse; ac studere te semper etiam propriam sententiam non
tueri, si improbabilis detegatur, eo quod sit tibi cordi, proprio
damnato judicio, meliora magis et quae sint veriora sectari.”
|
|
Iste
quippe animus etiam in dictis per ignorantiam non catholicis, ipsa est
correctionis praemeditatione ac praeparatione catholicus. Sed iste sit
modus hujus voluminis, ubi requiescat paululum lector, ut ad ea quae
sequuntur, ejus intentio ab alio renovetur exordio.
|
|