|
1. Quod mihi ad te scribendum putavi, hoc prius cogites, fili
dilectissime Victor, volo, si te contemnerem, nequaquam id me fuisse
facturum. Nec ideo tamen humilitate nostra sic abutaris, ut propterea
te existimes approbatum, quia cernis non fuisse contemptum. Non enim
sequendum, sed corrigendum te diligo: et quoniam nec corrigi posse
despero, nolo mireris me contemnere non posse quem diligo. Si enim te
antequam nobis communicares, diligere debui, ut esses catholicus;
quanto magis te jam communicantem diligere debeo, ne sis novus
haereticus, et ut sis talis catholicus, cui resistere nullus possit
haereticus? Quantum enim apparet ex donis ingenii, quae jam tibi
largitus est Deus, profecto sapiens eris, si te non esse credideris;
atque ut sis, ab illo qui facit sapientes, pie, suppliciter,
instanterque poposceris; et malueris errore non decipi, quam errantium
laudibus honorari.
|
|