|
2. Prius me in libris tuis titulus tui nominis pro te sollicitum
reddidit. Cum enim quis esset Vincentius Victor, ab eis qui te
noverant, et forte aderant, requisissem; audivi te fuisse
Donatistam, vel potius Rogatistam, nuper autem communicasse
Catholicae. Et cum gauderem tantum, quantum de his solemus, quos ab
illo errore liberatos esse cognoscimus; imo vero etiam multo amplius,
quod ingenium tuum, quod delectabar in litteris tuis, videbam non
remansisse apud adversarios veritatis: additum est a referentibus, quo
me inter illa gaudia contristaret, ideo te cognominari voluisse
Vincentium, quod Rogati successorem, qui hoc nomine appellatus est,
adhuc tanquam magnum et sanctum virum animo teneas; et ob hoc illius
nomen, tuum volueris esse cognomen. Nec defuerunt qui dicerent,
etiam hoc a te fuisse jactatum , quod ipse tibi nescio qua visione
apparuerit, atque ad hos conficiendos libros, de quibus tecum agere
isto nostro opusculo institui, sic adjuverit, ut ea tibi scribenda ,
quantum ad res ipsas rationesque attinet, ipse dictaret. Quod si
verum est, jam te illa dicere potuisse non miror, quae, si patienter
auscultes admonitioni meae, et eos libros catholica mente consideres
atque pertractes, te dixisse procul dubio poenitebit. Ille quippe qui
se, sicut eum prodit Apostolus, transfigurat in angelum lucis (II
Cor. XI, 14), in eum tibi est transfiguratus, quem tu fuisse
vel esse tanquam lucis angelum credis. Et eo quidem modo minus ad
decipiendos Catholicos valet, quando se non in lucis angelos, sed in
haereticos transfigurat: sed te ab eo falli jam catholicum nollem.
Crucietur ergo te didicisse quae vera sunt, quanto magis laetatus
fuerat se tibi persuasisse quae falsa sunt. Ut autem non diligas
hominem mortuum, cujus dilectio tibi obesse potest, prodesse illi non
potest; hoc breviter intuearis admoneo; quod utique ille non est
sanctus et justus, si tu haereticorum Donatistarum vel Rogatistarum
laqueos evasisti: si autem illum sanctum et justum arbitraris, tu
communicando Catholicis interisti. Profecto enim te catholicum
fingis, si animo illud es , quod erat ille quem diligis. Et nosti
quam terribiliter scriptum sit, quod Spiritus sanctus disciplinae
fugiet fictum (Sap. I, 5). Si autem veraciter communicans, non
te catholicum fingis; quid adhuc haereticum mortuum sic diligis, ut
ejus velis te jactare adhuc nomine, cujus jam non teneris errore?
Nolumus te habere tale cognomentum, tanquam sis haeretici mortui
monumentum. Nolumus talem titulum habere librum tuum, qualem falsum
esse diceremus, si in ejus sepulcro legeremus. Non enim Vincentium
victorem scimus esse, sed victum: et utinam fructuose, sicut te vinci
volumus veritate. Astute autem putaris et callide, cum libros tuos,
quos credi cupis illo tibi revelante dictatos, appellas Vincentii
Victoris, non tam Vincentium te quam illum vocari voluisse
Victorem, velut tibi revelando quae scriberes, vicisset errorem.
Utquid tibi ista, fili? Esto potius verus, non fictus catholicus,
ne te fugiat Spiritus sanctus, et nihil tibi possit prodesse
Vincentius, in quem se ad te fallendum transfiguravit malignissimus
spiritus: ejus quippe sunt illa, qualibet tibi fraude persuasa. Quae
si admonitus pia humilitate et catholica pace correxeris, errores
fuisse judicabuntur studiosissimi juvenis, emendari potius quam in eis
remanere cupientis. Si autem pro eis tibi etiam contentionem, quod
absit, persuaserit pervicacem; jam tanquam haeretica dogmata cum suo
necesse erit auctore damnari, cura scilicet pastorali et medicinali,
priusquam per incautum vulgus serpant dira contagia, cum dilectionis
non veritate, sed nomine, salubris negligitur disciplina .
|
|