|
3. Si quaeris quaenam illa sint, poteris quidem legere mea scripta
ad fratres nostros, Renatum Dei servum, et presbyterum Petrum, ad
quem tu eadem ipsa, de quibus nunc agimus, scribenda existimasti,
ut asseris,
|
“voluntati petentis obtemperans.”
|
|
Dabunt
enim tibi ut legas procul dubio, si volueris, et ingerent etiam non
petenti. Verumtamen etiam hic, quae maxime in eisdem libris tuis, et
in fide tua emendari cupiam, non tacebo. Primum est, quod
|
“Animam
non ita vis a Deo esse factam, ut eam ex nihilo fecerit, sed ex
semetipso”
|
|
(Supra, lib. 1, n. 4, et lib. 2, n. 5). Ubi
non putas esse consequens ut naturae sit Dei: quia profecto quam sit
impium, et ipse cognoscis. Qua impietate ut careas, ita oportet ut
dicas animae auctorem Deum, ut ab illo facta sit, non de illo. Quod
enim de illo est, sicut unigenitus Filius, ejusdem naturae cujus et
ille est. Ut autem anima ejusdem naturae non sit cujus est ille,
facta est quidem ab illo, sed non de illo. Aut ergo dic unde, aut
fatere de nihilo. Quid est quod dicis,
|
“eam particulam esse quamdam
halitus naturae Dei?”
|
|
Numquidnam ipsum halitum naturae Dei, cujus
halitus est ista particula, negas ejusdem cujus Deus est esse
naturae? Si negas, ergo de nihilo et istum halitum fecit Deus,
cujus halitus animam vis esse particulam. Aut si non de nihilo, dic
unde illum fecerit Deus. Si de se ipso, ergo ipse est, quod absit,
materies operis sui. Sed dicis,
|
“Cum de se ipso halitum vel flatum
facit, ipse integer manet:”
|
|
quasi non et ignis lucernae integer
maneat, cum de illo altera accenditur, et tamen ejusdem, non
alterius, sit naturae.
|
|