|
4.
inquis,
|
“cum a nobis uter inflatur, non aliqua portio
nostrae naturae, vel qualitatis infunditur; cum hic ipse spiritus,
quo hausto uter impletus extenditur, sine aliqua nostri diminutione
egeratur.”
|
|
His verbis tuis adhuc addis et immoraris, et inculcas
similitudinem quasi necessariam, qua intelligamus quomodo Deus sine
suae naturae aliquo detrimento, et de se ipso animam faciat, et facta
de ipso, non sit quod ipse. Dicis enim:
|
“Numquid animae nostrae
est portio utris inflatio, aut homines fingimus cum utres inflamus,
aut detrimentum nostri in aliquo patimur, cum flatus nostros in diversa
partimur? Sed nullum patimur detrimentum, cum ex nobis ad aliquid
transmittimus flatum; et manente in nobis plena flatus proprii
qualitate et integra quantitate, nullum nos meminimus damnum ex utris
inflatione sentire.”
|
|
Ista similitudine, quae satis elegans et
congruens tibi videtur, quantum fallaris attende. Deum quippe dicis
incorporeum, non de nihilo a se factam, sed de se ipso animam sufflare
corpoream: cum flatum nos, licet corporeum, subtiliorem tamen
emittamus, quam nostra sunt corpora; nec eum de anima nostra, sed de
hoc aere per viscera corporis exhalemus. Pulmones quippe anima, cujus
nutu moventur etiam caetera corporis membra, ad hunc aerium spiritum
ducendum atque reddendum, sicut folles movet. Praeter enim alimenta
solida et fluxa, unde est cibus et potus, hoc tertium nobis Deus
alimentum circumfudit aurarum, quas ita carpimus, ut sine cibo et potu
diu esse possimus, sine hoc autem alimento tertio, quod aura nobis,
quae undique circumsistit, spirantibus et respirantibus exhibet, nec
exiguo temporis spatio possimus vivere. Sicut autem cibus et potus non
solum ingerendi, verum etiam per meatus ad hoc institutos egerendi
sunt, ne utroque laedant, vel non intrando, vel non exeundo: ita hoc
tertium flabile alimentum, quia in nobis manere non sinitur, nec
immorando corrumpitur, sed egeritur mox ut ingeritur; non alios, sed
eosdem meatus, id est, os, aut nares, aut utrumque, et qua
intraret, et qua exiret, accepit.
5. In te ipso tibi proba ipse quod dico: emitte spiritum flando, et
vide utrum dures, si non receperis: recipe respirando, et vide quas
patiaris angustias, si non rursus emiseris. Hoc igitur facimus,
quando utrem, sicut dicis, inflamus, quod facimus ut vivamus: nisi
quod tunc paulo plus ducimus, ut paulo plus emittamus, ut spiritum
flabilem, id est, ventum in utrem implendum et extendendum non quiete
spirandi et respirandi, sed anhelandi impetu coarctemus. Quomodo ergo
dicis,
|
“Nullum patimur detrimentum, cum ex nobis ad aliquid
transmittimus flatum; et manente in nobis plena flatus proprii
qualitate et integra quantitate, nullum nos meminimus damnum ex utris
inflatione sentire?”
|
|
Apparet te, fili, si aliquando utrem
inflasti, non advertisse quid egeris. Quod enim inflando amittis,
statim recipiendo non sentis. Sed potes hoc facillime discere, si hoc
potius velis, quam tua dicta, quia jam dicta sunt, non inflans
utrem, sed inflatus ipse defendere, et auditores tuos, quos veris
rebus aedificare debes, inani strepitu ventosi sermonis inflare. In
hac causa non te ad magistrum mitto, nisi ad te ipsum. Emitte flatum
in utrem, et os claude continuo, naresque detine, et sic saltem senti
verum esse quod dico. Cum enim coeperis angustias intolerabiles
perpeti, quid cupies ore aperto naribusque recipere, si quando
sufflasti, nihil te existimas amisisse? Vide in quo malo sis, nisi
hauriendo resumas quod effundendo reddideras. Vide, illa insufflatio
qualia damna et detrimenta fecisset, nisi ea respiratio reparasset.
Nisi enim quod impenderis ad utrem implendum, ad te itidem alendum
aditu patefacto redierit, quid tibi, non solum unde illum inflare,
sed unde tu possis vivere, remanebit?
6. Haec debuisti considerare, cum scriberes; et non ista
similitudine utrium inflatorum vel inflandorum introducere nobis Deum,
aut ex alia natura quae jam erat, sicut nos ex isto circumfuso aere
flatum facimus, animas flare: aut certe, quod et abhorret ab ista
similitudine, et abundat impietate, Deum sine ullo quidem sui
detrimento, sed tamen de sua natura mutabile aliquid vel proferre,
vel, quod est pejus, tanquam sui operis materies ipse sit, facere.
Ut ergo aliquam de nostro flatu ad hanc rem adhibeamus similitudinem,
id potius est credendum: quod sicut nos non de natura nostra, sed quia
omnipotentes non sumus, de isto aere circumfuso quem trahimus et
reddimus, cum spiramus et respiramus, flatum facimus quando
sufflamus, nec viventem nec sentientem, quamvis nos vivamus atque
sentiamus; ita Deum non de sua natura, sed quia sic omnipotens est,
ut possit creare quod vult, etiam ex eo quod omnino non est, id est,
de nihilo flatum facere posse viventem atque sentientem; sed plane cum
sit immutabilis ipse mutabilem .
|
|