|
7. Quid autem sibi vult, quod huic similitudini addendum putasti ad
exemplum de beato Elisaeo, quia flando in ejus faciem mortuum
suscitaverit (IV Reg. IV, 34, 35)? Itane tu flatum
Elisaei factum fuisse putas animam pueri? Non usque adeo te a vero
exorbitare crediderim. Si ergo anima illa quae viventi ablata fuerat
ut moreretur, eadem ipsa illi ut revivisceret reddita est; quid ad rem
pertinet quod dixisti,
|
“nihil Elisaeo fuisse diminutum,”
|
|
quasi ab
illo aliquid transisse, unde viveret, credatur in puerum? Quod si
propterea dictum est, quia flavit et integer mansit; quid opus erat ut
hoc de Elisaeo mortuum resuscitante diceres, quod de quovis flante et
neminem suscitante dicere nihilominus posses? Incaute sane locutus es
(cum absit ut credas flatum Elisaei factum fuisse reviviscentis animam
pueri), quod primum Dei factum, ab istius prophetae facto hoc
distare voluisti, quod ille semel, iste ter flaverit. Dixisti quippe
|
“Elisaeum in faciem defuncti filii illius Sunamitis, ad instar
primaevae originis insufflasse. Et cum emortua membra,”
|
|
inquis,
|
“in vigorem pristinum redanimata, per halitum Prophetae divina virtus
accenderet, nihil Elisaeo fuerit imminutum, per cujus flatum corpus
emortuum redivivam animam recepit et spiritum: nisi quod semel Dominus
in faciem hominis insufflavit, et vixit; tertio Elisaeus in faciem
mortui aspiravit, et revixit.”
|
|
Sic sonant tua verba ista, quasi
flandi tantum numerus interfuerit , ut non quod fecit Deus, etiam
Propheta fecisse credatur. Et hoc ergo emendandum est. Tam multum
quippe interfuit inter illud opus Dei, et hoc Elisaei, ut ille
flaverit flatum vitae, quo fieret homo in animam viventem; iste autem
flaverit flatum, neque sentientem neque viventem, sed aliquid
significandi gratia figurantem. Denique ut puer iste revivisceret,
non eum animando Propheta fecit, sed eum amando ut hoc Deus faceret
impetravit. Quod autem illum ter sufflasse dicis, aut memoria, sicut
fieri solet, aut mendositas codicis te fefellit. Quid plura? Non
sunt tibi ad hoc astruendum aliqua exempla et argumenta quaerenda, sed
potius emendanda et mutanda sententia. Noli ergo credere, noli ergo
dicere, noli docere
|
“quod non de nihilo, sed de sua natura fecerit
animam Deus,”
|
|
si vis esse catholicus.
|
|