|
8. Noli credere, nec dicere, nec docere,
|
“Per infinitum tempus,
atque ita semper Deum animas dare, sicut semper est ipse qui dat”
|
|
(Supra, lib. 1, n. 26), si vis esse catholicus. Erit enim
tempus quando non dabit animas Deus, cum tamen esse ipse non desinat.
Poterat quidem sic accipi, quod aisti,
ut
intelligeretur sine cessatione dare quamdiu homines generant et
generantur, sicut dictum est de quibusdam, Semper discentes, et ad
veritatis scientiam nunquam pervenientes (II Tim. III, 7):
non enim sic accipitur quod hic positum est, semper, velut nunquam
desinant discere; cum procul dubio non discant, quando in hoc corpore
destiterint vivere, vel cum coeperint supplicio gehennalis ignis
ardere: sed tu non permisisti sic accipi verbum tuum, cum dixisti,
quandoquidem id ad infinitum tempus revocandum
putasti. Et parum hoc fuit: sed tanquam quaereretur abs te, ut
apertius explicares quomodo dixeris,
addidisti atque
dixisti,
|
“sicut semper est ipse qui dat.”
|
|
Hoc sana et catholica
fides omnino condemnat. Absit enim ut credamus quod animas Deus
semper dat, sicut semper est ipse qui dat. Sic enim semper est ipse,
ut nunquam esse desistat: animas autem non semper dabit, sed eas
finito generationis saeculo, non jam nascentibus quibus dandae sint,
procul dubio dare cessabit.
|
|