|
9. Noli credere, nec dicere, nec docere,
|
“Animam meritum aliquod
perdidisse per carnem, tanquam boni meriti fuerit ante carnem”
|
|
(Supra, lib. 2, n. 11), si vis esse catholicus. Nondum enim
natos Apostolus nihil egisse dicit boni vel mali (Rom. IX,
11). Unde ergo anima potuit ante carnem habere meritum bonum, ubi
nihil egerat boni? An forte audebis eam dicere ante carnem bene
vixisse, quam non potes ostendere vel fuisse? Quomodo ergo dicis,
|
“Non vis animam ex carne peccati contrahere valetudinem, ad quam
vicissim sanctificationem videas transire per carnem, ut per ipsam
reparet statum, per quam perdiderat meritum?”
|
|
Haec dogmata, quibus
putatur anima ante carnem habuisse aliquem statum bonum et meritum
bonum, si forte nescis, exceptis antiquis haereticis, etiam recentius
in Priscillianistis jam catholica damnavit Ecclesia.
10. Noli credere, nec dicere, nec docere,
|
“Animam per carnem
reparare habitudinem priscam et per illam renasci, per quam meruerat
inquinari”
|
|
(Supra, lib. 1, n. 6, et lib. 2, n. 11), si
vis esse catholicus. Ut enim omittam in eo quod dixisti,
|
“Merito
ergo per carnem, priscam reparat habitudinem, quam visa fuerat
paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam
meruerat inquinari,”
|
|
tam in proximo te ipsum tibi ipsi exstitisse
contrarium ; ut homo qui paulo ante dixeras, animam per carnem
reparare statum per quam perdiderat meritum, ubi nullo modo potest nisi
bonum meritum intelligi, quod vis utique per carnem in Baptismate
reparari, rursus eam diceres inquinari meruisse per carnem, ubi jam
non potest bonum sed malum meritum intelligi: ut ergo id omittam;
prorsus vel bonum, vel malum meritum credere habuisse animam ante
carnem, catholicum non est.
|
|