|
11. Noli credere, nec dicere, nec docere,
|
“Quod anima meruerit
esse peccatrix ante omne peccatum”
|
|
(Supra, lib. 1, n. 8, et
lib. 2, n. 12), si vis esse catholicus. Valde enim malum
meritum est, meruisse fieri peccatricem. Et utique tam malum meritum
nullo modo habere potuit ante omne peccatum, praesertim priusquam
veniret in carnem, quando meritum nec malum potuit habere, nec bonum.
Quomodo igitur dicis,
|
“Anima itaque si peccatrix esse meruit, quae
peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in
Christo praefigurata in peccato esse non debuit, sicut esse non
potuit?”
|
|
Attende quid dicas, et desiste jam dicere. Quomodo enim
meruit, et quomodo non potuit esse peccatrix? Quomodo, quaeso te,
peccatrix esse meruit, quae male non vixit? Quomodo, quaeso te,
peccatrix facta est, quae peccatrix esse non potuit? Aut si
ideo dicis, quia praeter carnem non potuit: quomodo ergo
meruit esse peccatrix, quo merito in carnem mitteretur; quandoquidem
ante carnem non potuit esse peccatrix, unde mali aliquid mereretur?
|
|