LIBER QUARTUS

Ad Vincentium Victorem


CONSPECTUS

Primum cunctationem suam de animarum origine immerito reprehendi, Vincentio Victori demonstrat, et se ab eo, quia nihil hinc definire ausus est, injuria pecoribus comparari. Deinde vero quod incunctanter dixit, animam spiritum esse, non corpus, hoc temere etiam redargui a Victore, ut animam corpoream natura sua, et spiritum ab ipsa in hominibus, distinctum statuere conetur. Quem refellens Augustinus, posteaquam ea diligenter excussit, quibus probare ille nitebatur corpoream esse animam: ostendit hanc ipsam spiritum etiam vocari in Scripturis, quamvis revera isto nomine proprie, id ipsius animae, quo ratiocinamur et intelligimus, nuncupetur.