|
13. An forte etiam hoc quia dixi, Quid oremus, sicut oportet,
nescimus; irridendum me arbitraris, et irrationalibus similem
animantibus judicas? Et forte tolerabilius. Cum enim recto sanoque
judicio futura nostra praeteritis praeferamus, et oratio nobis non
propter quod fuimus, sed propter quod erimus sit necessaria, multo est
utique molestius nescire quid oremus, quam quemadmodum exorti
fuerimus. Sed veniat tibi in mentem ubi hoc legeris, vel relegendo
recole: et noli in me hujus convicii lapidem jacere; ne ad quem non
vis, perveniat. Ille ipse quippe doctor Gentium Apostolus dixit,
Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus. Quod non tantum verbo
docuit, sed suo quoque demonstravit exemplo. Nam contra utilitatem et
salutis suae perfectionem nesciens orabat ut discederet ab eo stimulus
carnis, quem sibi datum dixit, ne magnitudine revelationum suarum
extolleretur. Et quia illum Dominus diligebat, non fecit quod
ignoranter petebat (II Cor. XII, 7-9). Sed tamen ubi
ait, Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; mox adjunxit, Sed
ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui
autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum
interpellat pro sanctis (Rom. VIII, 26, 27); id est,
interpellare sanctos facit. Ille utique Spiritus, quem Deus misit
in corda nostra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6); et
in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15): utrumque
enim dictum, et accepisse nos Spiritum clamantem, Abba, Pater; et
in quo clamamus, Abba, Pater; ut exponeretur quomodo dixit
clamantem, hoc est, clamare facientem, ut ipso faciente clamemus.
Doceat ergo et hoc me quando voluerit, si hoc mihi expedire novit, ut
sciam unde secundum animam originem ducam. Sed ille hoc me doceat
Spiritus, qui altitudinem Dei scrutatur; non homo qui spiritum
nescit, unde uter inflatur. Absit tamen ut ego hinc te pecoribus
comparem. Non enim hoc, quia non poteras, sed quia non adverteras,
nesciebas.
|
|