|
14. Verum tu fortasse, quamvis altiora sint, quae de animarum
origine requiruntur, quam est unde ducimus et reddimus flatum; tamen
eadem altiora de Scripturis sanctis te didicisse confidis, de quibus
per fidem didicimus, quae nulla possent humana ingenia vestigare. Nam
longe utique praestantius est, nosse resurrecturam carnem ac sine fine
victuram, quam quidquid in ea medici scrutando discere potuerunt, quod
nullo sensu anima percipit, cum praesentia sua vegetet cuncta quae
nescit: et longe est melius, nosse animam, quae in Christo renata et
renovata fuerit, in aeternum beatam futuram, quam quidquid de illius
memoria, intelligentia, voluntate nescimus. Haec autem quae dixi
praestantiora atque meliora, nullo modo nosse valeremus, nisi divinis
crederemus eloquiis. His ergo eloquiis fidere te fortassis existimas,
ne de origine animarum sententiam definitam proferre cuncteris. Primum
si ita esset , non ipsi humanae naturae tribuere debuisti, quod scit
homo de sua qualitate atque natura disquirere atque disserere, sed Dei
muneri. Dixisti enim, Quid differt homo a pecore, si hoc nescit?
Quid igitur opus est aliquid legere, ut hoc sciamus, si eo ipso quo a
pecore distamus, jam hoc scire debemus? Sicut enim nihil mihi legis
ut me vivere sciam, habet enim natura mea ut hoc nescire non possim:
ita si et illud scire naturae est, cur mihi de hac re profers quibus
credam testimonia Scripturarum? Numquid soli distant a pecore qui eas
legunt? Nonne ita creati sumus, ut distemus a pecoribus, et antequam
ad aliquas litteras pervenire possimus? Quid est quaeso quod tantum
naturae nostrae arrogas, ut eo ipso quo distat a pecore, jam norit de
origine animarum disquirere atque disserere; et rursus eam sic facis
hujus cognitionis expertem, ut hoc scire humanitus nequeat, nisi
divinis testibus credat?
|
|