|
15. Deinde et in hoc falleris. Nam divina testimonia, quae ad
istam quaestionem solvendam referre voluisti, non id aperiunt. Aliud
est quod illa demonstrant, sine quo vere non possumus pie vivere, quod
scilicet animarum nostrarum Deum habeamus datorem, creatorem,
formatorem. Sed quomodo id faciat, utrum novas eas flando, an de
parentibus trahendo, non exprimunt, nisi de illa una quam primo homini
dedit. Lege diligenter quod scripsi ad fratrem nostrum Dei servum
Renatum (Supra, lib. 1, n. 17 sqq.): ibi enim quia id
ostendi, non fuit necesse et hic scribere. Velles autem me definire
quod ipse definisti, ut in tales angustias contruderer, in quales ipse
contrusus, adversus catholicam fidem tot et tanta locutus es, ut ea si
fideliter atque humiliter recolas atque consideres, videas profecto
quantum tibi profuisset, si scisses nescire quod nescis; et quantum
tibi prosit, si vel nunc scias. Nam si intelligentia tibi placet in
natura hominis, quoniam revera si eam non haberet, nihil, quantum ad
animas pertinet, a pecoribus distaremus; intellige quid non
intelligas, ne totum non intelligas; et noli despicere hominem, qui
ut veraciter intelligat quod non intelligit, hoc se non intelligere
intelligit. Unde autem dictum sit in sacro Psalmo, Homo in honore
cum esset, non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et
similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13); lege, et
intellige, ut hoc opprobrium humiliter potius ipse caveas, quam
superbe alteri objicias. De his enim dictum est, qui istam vitam
solam deputant vitam, secundum carnem viventes, et post mortem nihil
sperantes, veluti pecora: non de his qui neque negant se scire quod
sciunt, et confitentur se nescire quod nesciunt, et potius intelligunt
infirmitatem suam, quam de sua virtute confidunt.
16. Non itaque displiceat praesumptioni tuae juvenili meus senilis
timor, fili. Ego enim, si hoc quod de animarum origine quaerimus,
nec Deo, nec aliquo spirituali homine docente, scire potuero,
paratior sum defendere, quam recte etiam hoc Deus, sicut alia multa,
nos scire noluerit, quam temere dicere, quod aut ita sit obscurum, ut
hoc non solum ad aliorum intelligentiam perducere nequeam, sed nec ipse
intelligam; aut certe etiam haereticos adjuvet, qui propterea
persuadere conantur ab omni noxa puras esse animas parvulorum, ne
scilicet eadem noxa in auctorem Deum recurrat et redeat, quod insontes
animas, quibus nec lavacrum regenerationis subventurum esse
praescivit, dando carni peccatrici, esse compulerit peccatrices,
nulla Baptismatis gratia subventura, qua liberentur a damnatione
perpetua: quandoquidem innumerabiles animae infantum antequam
baptizentur, de corporibus exeunt. Absit enim, ut hoc volens
diluere, dicam quae ipse dixisti:
|
“Quod anima per carnem meruerit
inquinari, et esse peccatrix, nullum habens ante peccatum, quo recte
id meruisse dicatur:”
|
|
et
|
“quod etiam sine Baptismo originalia
peccata solvantur:”
|
|
et
|
“quod regnum quoque coelorum non baptizatis in
fine tribuatur.”
|
|
Haec atque hujusmodi venena fidei nisi dicere
timerem, fortasse de hac re definire aliquid non timerem. Quanto
melius igitur non separatim de anima disputo et affirmo quod nescio;
sed quod apertissime Apostolum video docuisse, simpliciter teneo. Ex
uno homine omnes homines ire in condemnationem qui nascuntur ex Adam
(Rom. V, 18), nisi ita renascantur in Christo, sicuti
instituit ut renascantur, antequam corpore moriantur, quos
praedestinavit ad aeternam vitam misericordissimus gratiae largitor:
qui est et illis quos praedestinavit ad aeternam mortem, justissimus
supplicii retributor; non solum propter illa quae volentes adjiciunt,
verum etiam si infantes nihil adjiciant, propter originale peccatum.
Haec est in illa quaestione definitio mea, ut occulta opera Dei
habeant suum secretum, salva fide mea.
|
|