|
17. Nunc jam, quantum Dominus donare dignatur, etiam ad illud
debeo respondere, ubi de anima loquens, meum nomen iterasti, atque
dixisti:
|
“Non enim, sicut Augustinus peritissimus episcopus
profitetur, incorpoream et eamdem spiritum esse permittimus.”
|
|
Prius
itaque utrum anima incorporea, sicut ego dixi, an corporea, sicut
tu, existimanda sit, disputemus. Deinde utrum etiam ipsa secundum
Scripturas nostras dicatur spiritus; quamvis etiam proprie spiritus
nuncupetur, non universa, sed aliquid ejus. Ac primum scire vellem,
corpus quid esse definias. Si enim non est corpus, nisi quod membris
carnalibus constat; nec terra erit corpus, nec coelum, nec lapis,
nec aqua, nec sidera, nec si quid hujusmodi est. Si autem corpus est
quidquid majoribus et minoribus suis partibus majora et minora spatia
locorum obtinentibus constat; corpora sunt etiam ista quae
commemoravi: corpus est aer, corpus est lux ista visibilis, et omnia
sicut dicit Apostolus, corpora coelestia, et corpora terrestria (I
Cor. XV, 40).
18. Sed utrum aliquid tale sit anima, scrupulosissime ac
subtilissime quaeritur. Verumtamen tu, unde tibi maxime gratulor,
Deum corpus non esse confirmas. Sed me rursus sollicitum facis, ubi
dicis:
|
“Si anima caret corpore, ut sit, sicut quibusdam placet,
cassae inanitatis, aeriae futilisque substantiae .”
|
|
His enim tuis
verbis videris credere, omne quod caret corpore, inanis esse
substantiae. Quod si ita est, quomodo Deum audes dicere carere
corpore, nec times ne sequatur inanis eum esse substantiae? Porro si
et corpore caret Deus, quod jam confessus es; et eum inanis esse
substantiae, absit ut dicas: non ergo inanis substantiae est,
quidquid corpore caret. Et ideo qui incorpoream dicit esse animam,
non est consequens ut eam velit videri inanis futilisque substantiae:
quia et Deum, qui non est inane aliquid, simul incorporeum
confitetur. Vide autem quantum intersit inter id quod dico, et quod
tu me existimas dicere. Ego enim nec aeriae substantiae animam dico;
alioquin corpus esse confiteor. Aer quippe corpus est, secundum omnes
qui de corporibus cum loquuntur, quid loquantur sciunt. Tu autem
propter id quod incorpoream dixi animam, non solum cassae inanitatis,
sed ob hoc aeriam me putasti eam dixisse substantiam: cum et corpus eam
non esse dixerim, quod est aer; et quod aere impletur, inane esse non
possit. Quod nec utres tui te admonere potuerunt. Quid enim aliud in
eos, nisi aer, quando inflantur, arctatur? Qui usque adeo inanes
non sunt, ut eadem plenitudine etiam pondera sufferant. Quod si forte
aliud tibi videtur esse flatus, aliud aer; cum aer motus ipse sit
flatus, quod et flabello agitato doceri potest: certe vasa quaelibet
concava quae putas inania, ut plena esse cognoscas, ab ea parte qua
implentur, deprime in aquam, et vide quod nihil humoris possit intrare
repellente aere, quo plena sunt. Cum autem ore sursum versus
collocantur , sive ex latere, tunc recipiunt liquorem, si quis
infunditur vel ingreditur, exeunte atque evadente aere, qua exitus
patet. Hoc praesenti facilius posset demonstrari facto quam scripto.
Sed non est hic diutius immorandum, cum sive intelligas aeris naturam
esse corpoream, sive non intelligas, me tamen putare non debes vel
aeriam dixisse animam, sed omnino incorpoream: quod et tu esse
confiteris Deum, quem dicere non audes inane esse aliquid; sed negare
non potes omnipotentis et immutabilis esse substantiae. Cur ergo
metuimus ne sit cassae inanitatis anima, si sit incorporea, cum Deum
incorporeum esse fateamur, nec eum cassae inanitatis esse dicamus?
Sic itaque potuit incorporeus incorpoream creare animam, quemadmodum
vivens viventem, quamvis immutabilis mutabilem, et omnipotens longe
imparem.
|
|