|
19. Cur autem animam nolis esse spiritum, sed corpus eam velis
esse, non video. Si enim propterea spiritus non est, quia distincte
Apostolus nominavit spiritum dicens, Et integer spiritus vester, et
anima, et corpus (I Thess. V, 23); eadem causa est, cur ea
non sit corpus, quia distincte nominavit et corpus. Si autem affirmas
quod et anima corpus sit, quamvis distincte corpore nominato, permitte
ut etiam spiritus sit, quamvis distincte spiritu nominato. Multo enim
magis tibi debet videri anima spiritus esse quam corpus; quia spiritum
et animam unius fateris esse substantiae, unius autem substantiae
animam corpusque esse non dicis. Quo igitur pacto corpus est anima,
cum ejus et corporis sit diversa natura; et spiritus non est anima,
cum ejus et spiritus sit una eademqne natura? Quid, quod ista tua
ratione etiam spiritum corpus esse cogeris dicere? Alioquin si
spiritus corpus non est, et anima corpus est; non sunt spiritus et
anima unius ejusdemque substantiae. Tu autem utrumque, quamvis duo
quaedam sentias, unam fateris habere substantiam. Ergo et spiritus
corpus est, si anima corpus est: neque enim aliter possunt unius
ejusdemque esse naturae. Proinde secundum te, illud quod ait
Apostolus, Spiritus vester, et anima, et corpus: tria sunt
corpora; sed ex his duo, anima et spiritus unius naturae sunt
corpora; corpus autem illud, quod etiam caro dicitur, diversae
naturae est . Et ex his tribus, ut opinaris, corporibus, quorum
unum diversae, duo vero sunt unius ejusdemque substantiae, constat
totus homo, una quaedam res atque una substantia. Ista cum asseras,
non vis tamen ut duae res unius ejusdemque substantiae, id est, anima
et spiritus habeant unum spiritus nomen: cum duae res non unius
ejusdemque, sed imparis diversaeque substantiae, id est, anima et
corpus habeant unum, sicut putas, corporis nomen.
|
|