|
20. Sed hoc omitto, ne de nominibus inter nos sit potius
controversia, quam de rebus. Quisnam sit homo interior videamus,
utrum anima, an spiritus, an utrumque. Sed sicut te scripsisse
video, interiorem hominem animam dicis. De hac enim loquebaris, cum
diceres:
|
“Et gelante substantia quae comprehendi non poterat,
efficeret corpus aliud intra corpus naturae suae vi et spiramine
conglobatum, exindeque inciperet homo interior apparere, quem veluti
in forma vaginae corporalis inclusum, ad similitudinem sui delineavit
exterioris hominis habitudo.”
|
|
Deinde infers:
|
“Flatus ergo Dei
animum fecit, imo flatus ex Deo anima factus est, effigiata
substantialis, et secundum naturam suam corporea, et sui corporis
similis, imaginique conformis.”
|
|
Post haec incipiens loqui de
spiritu:
inquis,
|
“anima quae ex flatu Dei haberet
originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit,
quod est spiritus.”
|
|
Sicut ergo video, interiorem hominem vis esse
animam; intimum, spiritum: tanquam et ipse interior sit animae,
sicut illa corpori. Ita fit ut quemadmodum corpus per interiora cava
sua recipit aliud corpus, quod est anima, sicut putas; sic et anima
credenda sit habere interiora inania, qua corpus tertium receperit
spiritum: atque ita totus homo constet ex tribus, exteriore,
interiore, intimo. Itane nondum respicis, quanta te absurdissima
consequantur, cum animam conaris asseverare corpoream? Deinde dic
mihi: quis eorum renovabitur in agnitionem Dei, secundum imaginem
ejus qui creavit illum (Coloss. III, 10)? interior, an
intimus? Apostolus quidem, praeter interiorem et exteriorem, non
video quod sciat alium interioris interiorem, id est, totius hominis
intimum. Sed elige quem volueris, qui renovetur secundum imaginem
Dei: quomodo hanc recipiet, qui jam sumpsit exterioris imaginem? Si
enim per membra exterioris cucurrit interior et gelavit (hoc enim etiam
verbo usus es, tanquam figmentum fusile fieret ex forma lutea, quae de
pulvere facta est); quomodo eadem manente forma, quae impressa illi
est vel expressa de corpore, potest reformari ad imaginem Dei? An
duas habebit imagines, a summo quidem Dei, ab imo autem corporis;
sicut in nummo dicitur, Caput et navia ? An forte dicis, quod anima
ceperit imaginem corporis, et spiritus capiat imaginem Dei, tanquam
illa contigua corpori, et ille sit Deo; ac sic ad imaginem Dei homo
ille intimus, non iste interior reformetur? Sed frustra hoc dicis.
Nam si et ille intimus ita est per animae omnia membra diffusus, ut
illa per corporis; jam etiam ipse per animam cepit imaginem corporis,
sicut illa eum forma formavit: ac per hoc non habet ubi capiat imaginem
Dei, manente in se ista imagine corporis; nisi quemadmodum nummus,
ut dixi, aliter ex inferiore, aliter ex parte superiore formetur. Ad
ista te absurda quando de anima cogitas, carnalis cogitatio corporum,
velis nolisve, compellit. Sed Deus, ut etiam ipse rectissime
confiteris, non est corpus: quomodo igitur capiat ejus imaginem
corpus? Obsecro te, frater, ut non conformeris huic saeculo, sed
reformeris in novitate mentis tuae (Rom. XII, 2), nec sapias
secundum carnem, quoniam mors est (Id. VIII, 6).
|
|